Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RETARDO

RETARDO,³ (RETARDARE) Recuperare, captum eripere, idem quod supra, Rescoudre. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 2: Cum quidam servientes ducatus Burgundiae plura animalia grossa habitatorum villae de Aguilleyo.... in quodam prato religiosorum de Busseria.... pascendo existentia capere voluissent; praedicti habitatores.... praedicta animalia de facto Retardarunt, taliter quod servientes praefati ea minime adducere potuerunt. Vide supra in Rescussa.