Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RETINEO

RETINEO,² (RETINERE) Sarta tecta aedium tueri, aedificia reficere, reparare, Gall. Entretenir, alias Retenir. Charta Nic. episc. Camerac. ann. 1270: Praeterea dictus Robertus de Barastre dominus..... tenetur... dictae capellae aedificium, de omnibus et singulis ad dictum aedificium spectantibus Retinere perpetuum, sumptibus ejus propriis. Alia Petri abb. Aquicinct. ann. 1310. in Reg. Phil. Pulc. ex Bibl. reg. sign. 9607. 3. ch. 61: Tenentur etiam praenominati magistri....... omnia aedificia ejusdem (domus) quae nunc sunt, Retinere de palo, lata, clavis, etc. Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 102. v°: Debet dictum molendinum suis sumptibus et expensis bene et sufficienter Retinere. Occurrit praeterea in Ch. ann. 1304. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 481. Charta ann. 1340. in Chartul. 23. Corb.: Et sont et seront tenu lesdits religieux de Retenir bien et souffisamment lesdites voies. Instr. ann. 1406. ex Bibl. reg.: Et est aussi assavoir que iceulx moulins sont fors à Retenir et de grans coustemens, et y faut souvent faire grans réparations. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 183. Chartoph. reg. ch. 93: Comme pour la Retenue et entretenement du pays de Cayeu assis sur la mer, qui y vient deulx fois jour et nuit,... soit nécessaire..... Retenir et réparer les chaussées et cathiches estans autour et à l'environ dudit pays, etc. Vide supra Retentio 6.