Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RETINEO

RETINEO,⁴ (RETINERE) Aliquem in dignitate, quam obtinet, tueri, conservare. Chron. Pontif. Leon. Urbevet. apud Lam. in Delic. erudit. pag. 100: Theodora imperatrix, propter Arthemium episcopum de haeresi condemnatum, quia ipsum Retinere noluit, misit in exsilium in Pontiam insulam. Nisi legendum sit Restituere, ut pag. seq. ubi de eadem re agitur.