Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVERSUS

REVERSUS, Reductus, retortus, Gall. Retroussé. Statuta Ecclesiae Andegav. ann. 1423. apud Martenium tom. 4. Anecdot. col. 528: Prohibemus quoque in et sub poenis tam a jure quam ab homine constitutis..... ne quis seu aliqua in vestimentis caudas et cornua, coleratas, Reversas manicas, quoquelucas, caputia, cornetas excessivas... habere et deferre.... praesumat. Vide, Reversatus. Reversus, Subversus, eversus in Rein. Vulp. lib. 1. vers. 1640: Sed nisi succussum Bernardus in alta rotasset..... Pressisset miserum moles onerosa Belinum,   Qui volitante lupo paene Reversus erat.