Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ROMANUS

ROMANUS, Romani olim dicti, qui alias Christiani, vel etiam Catholici. Lucifer Calaritanus de non parcendo in Deum delinq. pag. 281: Itaque eum non esse illum verum Dei Filium dicitis,..... nos vero Romani dicimus unius substantiae cum patre illum esse. Ita etiam usurpant Theodosius Junior in Epist. ad Acacium Episcopum Berrhoensem in Synodo Ephesina, et Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal. Sed et haeretici ita Catholicos per convitium indigitabant. Gregorius Turon. lib. 1. Mirac. cap. 25: Romanos enim vocitant homines nostrae religionis. Adde cap. 79. 80. apud S. Audoenum lib. 2. Vitae S. Eligii cap. 19. plebs vici Noviomensis dioecesis prophanis ritibus adhuc addicta, Eligium per convicium Romanum appellat: Nunquam tu, Romane, quamvis haec frequenter taxes, consuetudines nostras evellere poteris, etc. Sed et non desunt, qui Romanos Provinciarum a Romanis subactarum incolas a religione appellatos dixerunt; in quibus est Bivarius in Commentario ad Pseudochronicon Maximi pag. 313. quae sententia, quantum a vero absit, norunt, qui literas norunt.

Romani, Veteres Provinciarum incolae, qui Romanis olim paruerant, sic appellati respectu Barbarorum, qui has invaserant, ut pluribus docuimus in v. Barbarus. Vita S. Canuti, tom. 3. Julii pag. 132: Italicis vero terminis incognitus non erat; et ipsis Francigenis, qui et Romani dicuntur, admodum bellicosis, non tam admirandus quam et metuendus insonabat. Viri Francici idiomatis, Romanae linguae homines, dicuntur Wandelberto de Miraculis S. Goaris cap. 11. Vetus Charta apud Meurissium in Histor. Episcopor. Metensium pag. 410: Romani nitebantur redire ad locum suae professionis, illi remanere in loco suae cognationis.

Lingua Romana, quam gentibus domitis cum jugo ipso Romani imposuerunt, ait S. August. lib. 17. de Civitate Dei cap. 7. maxime vero ita nostri vulgarem, et, qua hodie utimur, appellarunt, quod a Romana puriore ortum habeat. Dudo lib. 3. Moribus Norman.: Rotomagensis civitas Romana potius quam Dacisca utitur eloquentia. Statuta Synodalia Odonis Parisiensis Episc.: Et si invenerit discrete et modo debito baptizasse, et formam verborum in Romano integre protulisse, approbet factum. Albericus in Chron. ann. 1177: Multos libros et maxime Vitas Sanctorum, et Actus Apostolorum, de Latino vertit in Romanum. Philippus Clarevallensis de Miraculis S. Bernardi cap. 4. § 15. Eberhardum Germanum inducit Romanam linguam, Gallicam vocantem. Et cap. 10. Populum Romanae linguae appellat Gaufridus Monachus. Continuatio de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 29: Ut enim de facultate vulgaris linguae, id est, Theutonicae, quae ei naturalis erat, et Romanae, quae accidentalis, omittam, in utraque inoffensus erat. Adde pag. 625. Tabularium S. Flori in Arvern. ann. 1280: Renuntiantes super hoc dictae partes certae de facto, et de jure certioratae, lingua Romana, cuilibet exceptioni doli. Chronicon Monasterii S. Trudonis lib. 1. pag. 348: Nativam linguam non habuit Teutonicam, sed quam corrupte nominant Romanam, Teutonice Wallonicam, al. Walloniam. Testimonia pro Ecclesia Turon. contra Dolensem apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 915: Addidit tamen, quod dixit professionem in lingua Romana et Latina. Vide AEgidium Aureae Vallis Monachum cap. 98. pag. 201. cap. 111. pag. 229. et Cangianam Praefationem in hoc Glossarium num. 13. et 14. Joannes Mandevilla in Itinerario: Et sachiez, que j'eusse cest livres mis en Latin, pour plus brievement deviser; mais pour ce que plusieurs entendent miex Roumant que Latin, je l'ay mis en Roumant. Ita passim Poetae nostrates. MS.: Car à l'eschole fu quant il fu petis, Tant que il sot et Romans et Latin. Le Roman de la prise de Jerusalem MS.: Car mult sot bien escrire en Latin et Roman. Balduinus de Condato MS.: Tu as dit la Patenostre Saint Julien à ce matin, Soit en Roumant ou en Latin. Poema de Vulpe coronato: En Roumanche, ou en droit Latin. Jacobus Hemricurtius de Bellis Leodiensibus cap. 38: Estoit tres sage Chevalier, et de grande eloquence en Romans et en Tiesche. Etiamnum Belgae linguam Romanam vocant Wallonicam: et Brabantiae et Flandriae regiones, ubi lingua Wallonica obtinet, Le Roman pays.

Romancier, in linguam Romanam vertere. Joannes de Langres, seu Lingonensis, in versione libri Boetii de Consolatione Philosophiae MS.: Nuls homs qui n'a engin divin, Ne puet comprendre le Latin, Dont encore se doit moins fier De tel Latin Romancier. Vide, quae annotarunt Stephanus Paschasius et Fauchetus lib. 1. de Poetis Francicis cap. 6. et supra Romancia.

Romanitas, Lingua Romana seu Francica. Lambertus Ardensis: Solinum autem de naturis rerum non minus Physice ac Philosophice perloquentem quis nesciat a.... Simone de Bolonia.... de Latino in sibi notissimam Romanitatis linguam fida interpretatione translatam, etc.

Romane, Vulgari Francorum idiomate. Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 93: Si Conversus est vel Monachus, qui non intelligit literas, idem illi Romane exponat Sacerdos, et Conversus Romane confiteatur se peccasse cogitatione, locutione, et opere.

Romanice, Eodem intellectu. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 47: Duo paria palmariarum, quae ita Romanice nuncupantur, manusque defendunt a colore caldariae, etc. Eadem fere leguntur apud S. Wilhelm. lib. 1. Constit. Hirsaug. cap. 98.

Romanum, nude, vel Romanum verbum, Lingua Francica communis. Statuta Ecclesiae Nannetens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 931. num. 3: Baptismus cum omni reverentia et honore et cum magna cautela fiat, maxime in distinctione verborum et prolatione, in quibus tota virtus sacramenti consistit, scilicet, Ego te baptizo, etc. Et in Romano verbo sub hac forma laicos doceant Sacerdotes debere frequenter baptisare pueros. In Manuali Henrici Sistaric. Episc. eod. tom. col. 1079. num. 3. legitur: Et in Romano doceant Sacerdotes laicos baptizare pueros. Statuta Cisterc. ann. 1200. ibidem col. 1295: Librum, qui dicitur Cantica Canticorum, translatum in Romanum incendi faciant. Adde Statuta Ecclesiae Aurel. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1274.

Romanus, Liber Romane, seu lingua vulgari Francica scriptus, quomodo fabulosas Historias vernacule conscriptas etiamnum Romans dicimus. Lambertus Ardensis: Librum, quem ab agnominatione suae proprietatis Silentium, sive Romanum de Silentio nominavit. Computus ann. 1245. e Bibl. Regia: Pro quodam Romano religando et pro historio de Roncevaux xx. s. : Li uns viole, li autre conte Romans. : Fabliaus et chançon de geste, Romans de lui et de sa beste, Mainte autre conte par la terre: Mais onques n'oistes la guerre, Qui tant fu dure et grant et fin, Entre Renard et Ysangrin.

Romancius, Eadem significatione. Literae Johannis Regis Bohemiae apud Baluzium tom. 1. Miscell. pag. 162: Nuper autem retulit nobis religiosus vir frater Petrus de Castro-Reginaldi Ordinis Fratrum Praedicatorum, quod in magnum ipsius Ordinis dedecus et contemptum facti sunt Romancii, chronicae et moteti, in quibus continetur, quod clarae memoriae dominum et genitorem nostrum Imperatorem Henricum (VII.) frater quidam Bernardus de Montepeluciano Ordinis supradicti, administrando ei sacramentum Eucharistiae, venenavit, etc. Ibidem pag. 164: Ideo rogamus, quantum possumus, universos, ut..... non credat narrationem ignorantium et Romancii, etc.

Romancium, Gallica lingua vulgaris. Sententiae Inquisitionis Tolos. pag. 300. et 309: Item pluries audivit legi..... de libris fratris Petri Johannis Olivi in Romancio seu vulgari. Sententia arbitralis ann. 1400: Quam quidem sententiam... Joannes Rigaldi ibidem coram dictis partibus, alta et intelligibili voce, vulgariter, id est, in Romancio praelegit. Statuta Ecclesiae Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 963. num. 10: Item, monemus Curatos et eorum loca tenentes, ut quolibet mense, die Dominica qualibet, post officium Missae publicent, et in Romancio exponant Constitutionem apostolicam incipientem,Quoniam intelleximus, etc.

Romantium, Idem. Constitutiones MSS. Pontii Episc. Conseran. ann. 1364: Mandamus omnibus et singulis Rectoribus..... ut..... in Romantio exponant, etc.

Romancium, etiam appellant Hispani vulgare suum idioma, quod ut et Gallicum ac Italicum, a Romano seu Latino sumat originem. Frustra enim Bivarius in Notis ad Chronicon Maximi pag. 313. et 332. contendit, Hispanos sic suam linguam appellasse, quod eam ita indigitarint Gothi Ariani, a Religione Romana, quam profitebantur. Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniae MSS.: Statuimus, ne aliquis libros veteris, vel novi Testamenti in Romancio habeat, et si aliquis habeat,...... tradat eos loci Episcopo comburendos, quod nisi fecerit, sive Clericus fuerit, sive Laicus, tanquam suspectus de haeresi..... habeatur.