Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): extasis

extasis

Verz├╝ckung: extasim pati aliquis dicitur, cum extra se ponitur, quod quidem contingit et secundum vim apprehensivam et secundum vim appetitivam. Secundum quidem vim apprehensivam aliquis dicitur extra se poni, quando ponitur extra cognitionem sibi propriam, vel quia ad superiorem sublimatur; sicut homo, dum elevatur ad comprehendenda aliqua, quae sunt supra sensum et rationem, dicitur extasim pati, inquantum ponitur extra connaturalem apprehensionem rationis et sensus, vel quia ad inferiora deprimitur, puta (z. B.) cum aliquis in furiam vel amentiam cadit, dicitur extasim passus. Secundum appetitivam vero partem dicitur aliquis extasim pati, quando appetitus alicuius in alterum fertur, exiens quodammodo extra seipsum, th. I. II. 28. 3 c; vgl. ib. II. II. 175. 2 c; nom. 4. 10.