Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUBRUM

RUBRUM, Mensura frumentaria, apud Italos. Theodorici de Niem de Vita et fatis Constantiensibus Johannis XXIII. PP. cap. 25: Et granum tam care vendebatur (Romae) ita quod pro pecunia, etiam rubrum pro novem florenis Romanis, absque partium importunitate vix reperiebatur venale: qualem mensuram vidi pro uno floreno in eadem urbe diversis temporibus venundari. Vide Rubus 2.

Legendum videtur Rubbum vel Rubium. Vide supra in his vocibus.