Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARA

ARA,² pro Hara, Gall. Etable à cochons. In veteri Glossario MS. Monasterii S. Andreae Avinionensis: Ara Dei et Ara suis, id est, Naut porcorum. Versus memorial. in Vocabul. utriusque Juris: Est Ara porcorum brevis et non ara deorum.

Charta fundat. prioratus de Monte-Guid. ann. 1098. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 360: Et si non possint (porci) attingere ad suam Aram, faciant in foresta banita, si voluerint. Alia ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 195: Cum quadam camerula seu Ara porcorum a parte retro seu posteriori dictae domus. Gesta quarumdam Soror. Ord. Praedicat. ex Cod. reg. 5642. fol. 9. v°: Deinde jubet eam retrudi in Aram porcorum, ut post cruciatus tantos in fetore porcorum pernoctaret.