Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUFUS

RUFUS, Herba inficiendis rubro colore vestibus, in veteri Charta apud Columbum, quae Roux dicitur in alia Guidonis Fulcodii, apud eumdem lib. 3. de Episcopis Vasion. num. 5. Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam lib. Passion. cap. 66. ad haec verba: Rore, quo Gotti utuntur: Ros, quo utuntur Gotti, fit de herba, quae vulgo vocatur Rufus, quae crescit in terra Gothorum. Infra Ros quo Goti (sic in MS.) utuntur, est herba cum qua cordoanum paratur. Ubi per Gothos, Occitani intelliguntur. Herbam hanc esse Cotinum Plinii quidam volunt, de qua ille lib. 16. cap. 18: Est et in Apennino frutex, qui vocatur Cotinus, ad lineamenta modo conchylii colore insignis, folia ejus quasi terebinthi fructus ex umbella in parvulis siliquis. Sabaudi Fuste vocant, alii Rhu, propter usum in tinctura, Itali Rosa, et Scotano, atque Rosolo, in Apennino, quia Corticis usus conchylii vice, ramorum vero, quia ligni interioris aureus color, ad lutei tincturam.

Haud satis scio qua notione Charta ann. 1252. apud Columbum in Genealogia Siminianea pag. 592: Habent cupam olei et eminam bladi et salis et Rufi et jus puniendi eos, qui in praedictis falsitatem commiserint.