Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUMPO

RUMPO, (RUMPERE) Terram, agrum proscindere, arare. Chronicon ann. 1196. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 188: Item super gasto, quod Ruperat W. Bernardi, etc. Et infra: Ita quod defensum ibi nullum sit, excepto eo, quod ibi Ruptum vel excultum est. Rupta terra, in Charta ann. 993. e magno Chartulario ejusdem S. Victoris fol. 23. v°. Charta ann. 1273. in M. Pastorali Ecclesiae Parisiensis lib. 15. ch. 22: Cum centum arpentis terrae arabilis, tam Ruptis, quam Rumpendis, sitis prope, etc. Charta ann. 1224. in Historia Monmorenciaca pag. 87: Ita tamen, quod nos retinemus nobis et haeredibus nostris, quod in eodem vivario piscari, et pisces vendi, et illud Rumpi, quandocunque et quotiescunque nobis placuerit, faciemus. Alia ejusdem anni pag. 88: Donavit mihi et haeredibus meis vivarium suum de Beir, ita quod sibi et haeredibus suis retinuit molendinum ejusdem vivarii, et suum piscari, et suum Rumpere, et vendere in eodem quandocunque et quotiescunque voluerit. Sugerius pag. 334: Apud Vallem Crisonis villam aedificavimus, et carruca terram incultam Dirumpi fecimus. Charta Guillelmi Maengo Militis Dom. Surgeriarum ann. 1253: Ai baaillé au Prior de sainte Valere de Mauzé..... mes essars noveas, qui sont au bochau saint Sernin,.... li devant dit home doivent Rompre et gaagnier les terres aus us et aux coustumes dou pays.

Arrumpere, Eodem significatu. Charta Garciae Fernandi Comitis aerae 1010. apud Antonium de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1: Et per omnes terminos plantare et Arrumpere licentiam habeant, etc. Rollandinus in Summa Notariae cap. 5: Terram... bene Arrumpere, remenare, et reterzare, et quarto sulcu seminare.

Rupticium, Terra de novo proscissa, novale; Rompeis, in Consuetudine Nivernensi cap. 12. art. 5. 6: Rompeis sont terres nouvellement cultivées, esquelles n'y a apparence ou memoire de culture faite autrefois. Charta Theobaldi Episcopi Ambiann. ann. 1183. in Tabulario Eccles. Ambian.: Infra terminos ejusdem decimationis de Savieres est pars cujusdam nemoris, quam tenentur fratres B. Joannis ad culturam reducere, et Rupticia facere. Et infra: Donec terra ad culturam et Rupticia fuerit redacta. Judicatum ann. 1332. in Hist. Reomaensi: Omnes decimae remanebunt etiam in novalibus sive Rupticiis, seu in bladis vivis, etc. Charta Richardi Episcopi Ambian. in Tabulario S. Fusciani: Nec non terram quandam, quae dicitur Rupticium Elleboldi, et nemus additum praedicto Rupticio, ita quod Rupticium et nemus additum facere debeat 10. jugera terrae. Charta ann. 1192. in Tabulario S. Martini de Campis: Dedit autem Mauregart totam decimam suam de Toschis et de Rupticiis. Forte Taschis. Ordericus Vital. lib. 5. pag. 583: Dedit totam decimam de Norum,.... partemque suam unius terrae... quae ultra torrentem sita est, et vulgo Ruptices dicitur. Adde Doubletum in Hist. Sandionysiana pag. 568. Hist. Monmorenc. in Probat. pag. 63. Hist. S. Martini de Campis pag. 397. Tabularium Prioratus S. Mariae de Gornaco, etc. Vide Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 188.

Ruptura, Idem quod Rupticium, Ager nuper vel jam olim proscissus, et ad culturam redactus. Charta ann. 819. Marcae Hispan. col. 763: Et cum villas vel villulis atque villarunculis earum, et cum decimas et primitias tam de planis quam de Montanas, sive in convallibus, seu de aprisionibus vel Rupturis, totum et ad integrum sic tradimus atque condonamus hujus matris Ecclesiae S. Mariae sedis Urgellensem in perpetuum habituras. Adde Chartam ann. 876. ibidem col. 799. aliam ann. 879. ibidem col. 810. Epistola Alexandri III. PP. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 377: Decimas et primitias Vallis Arado et villae Mordanici, et de novis Rupturis, quae factae sunt in alodium S. Felicis. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 596: Terram quoque tam in mansuris quam in Rupturis totius parochiae hominibus ibidem hospitatis excolendam, reservato tantummodo camparto... concessit. Tabularium Angeriacense: Annuit suum feodum ex toto, quod a sancto Joanne habebat, cum Rupturis suis, quae erant in terra S. Joannis. Charta Theobaldi Chabot ann. 1185. ex Tabulario Absiensi: Quod si pro defectu servitii feodum aliquod mihi saisiero, ipsi propterea Rupturas non perdant, sed habeant. Alia Thebaudi Castagniers, ibidem fol. 52: De qua Papotus Emenardi dederat eis Rupturam, et quam Goffridus Vossart habebat de me. Bulla privilegiorum Monasterii S. Felicis in Aragonia: Decimas et primitias de novis Rupturis, quae factae sunt in alodio sancti Felicis.

Rupta, Eadem notione. Charta pro Ecclesia Barcinon. ann. 1009. Marcae Hispan. col. 969: Rursum concessit ibi domnus Pontifex ipsos tertios de ipsos castros ab integro fideliter, qui sunt ultra alveum Lubricatum, simul cum ipsas Ruptas, quae vulgo nominant tretas, quae nunc sunt cultae, et ad futurum ad culturam perduxerint, ut habeant ipsi Canonici et pauperes ad proprium victum in omnibus locis episcopatus sui.

Ruptura, Census, qui ex Rupturis percipitur. Notitia ann. 1072. apud Beslium pag. 181: Dimiserunt consuetudinem, quam tenuerunt, id est Rupturam in medio terrae nostrae, quae est in Insula Oleronis. Notitia werpitionis S. Mariae Santonensi factae circa ann. 1104. post Irmin. pag. 374: Terram etiam praefatae medietariae, quam abbatissa totam requirebat, scilicet Rupturam et consuetudinem, tali pacto sibi concessit, ut ipse et filius suus terram haberent et totam consuetudinem, praeter terragium et decimam, tantum dum viverent. Si vero filius suus haberet filium legitime de uxore sua natum, haberet filius Rupturam terrae, si totam consuetudinem vellet facere, etc.

Ruptura, Teneturae species, quomodo Roture dicimus, voce, quae feudo opponitur. Liber Chirographorum Absiae fol. 150: Terram in Ruptura super viam, etc.

Rupturarius, Colonus, qui agrum seu terram rumpit, proscindit, colit. Charta Theobaldi Chabot, ex Tabulario Absiensi fol. 219: Concedimus quoque eidem decem alias sextarias terrae, si a Rupturariis dono vel emptione illas acquisierint. Alia ibid. fol. 174: Joannes Braquelart Rupturarius Ugonis, reliquit ei terram suam, quae est juxta ortum, etc. Et fol. 86. qui Rupturarii dicuntur, nox Agricolae appellantur.

Atque inde nata vox Roturier, apud nostros, qua viros ignobiles ac obnoxiae conditionis indigitant, cujusmodi sunt coloni ac rustici; quibus opponuntur viri Nobiles ac ingenui. Ut e converso praedia colonaria, seu quae colonorum et rusticorum propria sunt, atque adeo censibus obnoxia, Rotures appellarunt, quibus vicissim opponuntur Feuda, quae a solis nobilibus teneri olim poterant. Atque inde

Roturagium, pro Villenagio, seu agro obnoxiae conditionis, Roture, Roturage. Charta Alphonsi Comitis Pictavensis pro Rachetis, in Chartophylacio Regio: Pro Roturagiis vero et masuris illud solum pro Rachetis solvi debebit, quod dari secundum terrae consuetudinem hactenus consueverit.

Ruptarii, pro Rupturarii, postmodum dicti quidam praedones sub xi. saeculum ex rusticis potissimum collecti ac conflati, qui provincias populabantur, et interdum principum militiae sese addicebant. Viri sanguinum dicti in Statutis MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280: Ubi est ille Ruptarius percussor impius et cruentus, non animarum lucrator sed pecuniarum exactor ? Eodem anno: In civitate igitur occubuit Oliverius de Termes, cum suis omnibus, quos Rup tarios vocamus, pugnatoribus. Bernardus Guido in Vita S. Fulcranni Episcopi Lodovensis cap. 2: Bulliebant Ruptarii, saeviebant haeretici, ac fautores eorum fideles. Cap. 6: Quidam autem Ruptarii milites in rapinam rerum pessime inhiantes, etc. Ita passim Will. Armoricus ann. 1202. Concilium Avenionense ann. 1209. cap. 7. Tolosanum ann. 1228. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 628. Praeceptum S. Ludovici eod. ann. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 51. et 52. Innocentius III. lib. 12. Epist. 92. Willelmus de Podio-Laurentii cap. 6. 7. 16. Bernardus Guido ann. 1215. etc. M. Chronicum Belgicum ann. 1179. et veteres Chartae apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 246. 248. 333. 341. etc. Vide Vossium lib. 2. de Vitiis serm. cap. 16. et Menagium in Etymolog. Gall. v., Roture.

Rubtarii, pro Ruptarii, in Statutis Montis-Olivi, Dioecesis Carcasson. ann. 1231. apud Martenium tom. 1. Anecd. col. 967.

Rupta, Ruptariorum cohors. Willelmus Britto lib. 5. Philippidos pag. 152: Quos Marchaderi sic clausit Rupta, etc. Idem lib. 7. pag. 171: .... Tecum Lupicarica Rupta Fac eat. Infra pag. 175: .... Numerosaque Rupta Cadoci. Ibidem pag. 182: Agmina praefecit toti Ruptarica regno. Adde lib. 8. pag. 188. et vide P. Danielem de Militia Franc. tom. 1. pag. 141. et seqq. Ex Rupta, et Ruptarii, formata post modum vox

Rutarii, Iidem qui Ruptarii, ex Gallica enuntiatione, Routiers. Jacobus de Vitriaco in Histor. Occid. cap. 7: Brabantios, viros sanguinum, incendiarios, Rutarios, et raptores. Ita lib. 1. cap. 72. Nicolaus de Trivetto ann. 1173: Conduxit Brabanzones et Rutarios, ex quibus coadunato magno exercitu, venit Britolium. Ita leg. pro Rictarios. Idem ann. 1197: Mercadurus Rutariorum princeps. Guillelm. Guiart in Hist. Franc. MS: Sans ceus c'un Routier Luspicaire, Redoit conduire en cele affaire. Idem ann. 1204: Routiers, Ribaus, et Marcheans. Chronicon Flandriae cap. 84: Et puis coururent les Routiers par devant l'ost des François.

Rutharii. Chron. Laudunense: Anno mclxxxv. in Arvernia videntes indigenae terram suam per Rutharios destrui, contra eos conjuraverunt, etc. Pluries ibi occurrit.

Rotharii, in variis Actis apud Catellum in Comitib. Tolosanis pag. 281. 282. 283. 285. et alibi.

Rotarii. Monachus Autissiod. in Chronico ad ann. 1202: Arturus et proceres Aquitani contra Regem (Angliae) Joannem potenter agunt, cujus cohortes, quas Rotarios vocant, cum die viriliter debellassent, super recenti certamine fatigatos improvise Rex irruit, eosque superat captosque retentat. Et ad ann. 1203: Proceres Aquitani Philippo Regi confederati cohortes Regis Angliae, quos Rotarios vocant subita circumventione aggressos debellant, et ex eis, ut fertur, ad duo millia vel capiunt, obtruncant; atque ita fit, ut qui saepe diuque de regionibus praedas abegerant, darentur in praedam, eorum que praedatio fieret victoribus copiosa ditatio. Rotarii rursum memorantur non semel in Epistola Concilii Vaurensis ad Petr. Reg. Aragon. ann. 1213. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 481. et 482.

Rutheri, Eadem significatione. Amelgardus de Gestis Ludovici XI. Regis Franc. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 800: Accersivit atque invexit in civitatem magnam praedonum manum, quos Theutonici Rutheros appellant, etc. Rursum utitur col. 802. 805. 815. ut et Adrianus de Veteribusco eodem tom. col. 1263. Buschius de Reformatione Monasteriorum apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 892: Cumque extra finem suae dioecesis pervenissent (Moniales) semper pavidae fuerunt et suspectae, raptores et Rutheros hominum et bonorum in Westphalia et Saxonia audientes habitare. Vide Ritteri.

Ruta, Rutta, Ruttariorum cohors, ut Rupta. Will. Neubrigensis lib. 2. cap. 27: Stipendiarias Brebantionum copias, quas Rutas vocant, accersivit. Lib. 5. cap. 15: Per stipendiariam militiam, quam Rutas vocant. Matth. Paris. ann. 1236: Duces fuerunt catervae, quam Rutam vocamus. Caesarius lib. 2. Mirac. cap. 2: Praedonibus, quorum multitudo Rutta vocatur, se conjunxit. Lib. 11. cap. 53: Multitudini praedonum, quae Rutta vulgo dicitur, se associavit. Rogerus Hovedenus pag. 645: Et transitum faciens per Castrum Radulphi, duxit inde Rutam Braibancenorum Theutonicam usque ad Biturum. Ubi perperam editum Rictam. Ita Rictarii, pro Rutarii, apud Nicolaum de Trivetto, uti monuimus.

Routa, Eadem notione. Litterae Richardi II. Regis Angl. ann. 1393. apud Rymer. tom. 7. pag. 746. col. 2: Routas seu riotas contra pacem nostram seu alias in commotionem vel malum exemplum populi, nostri, etc. Litterae Henrici VI. tom. 11. pag. 27. col. 1: Nonnulli sic commoti, modo guerrino armati et arraiati, diversas congregationes, conventiculas et Routas ad mala, etc. Rursum occurrit ibidem col. seq. Litterae Edwardi IV. eod. tom. pag. 575. col. 2: Pro quibuscumque proditionibus, rebellionibus, riotis, Routis, congregationibus, conspirationibus, etc. MS: En sa compagne ot de Chevaliers mil, Grant fu la Route quant li Dus desçandi. Libertates villae Perusiensis apud Thomasserium pag. 99: Li Sires ne doet mettre Rottes ne gens estranges sans l'accort des Cossors, etc. Chronicon Flandriae cap. 98: Manda Charles à Bertrand du Guesclin, qu'il menast ses Routes en Espaigne, pour guerroier le Roi Pierre. Hinc Route nostris mansit pro quavis turma militari, de qua voce Nicetas Choniates in Balduino n. 5. et nos in Glossario ad Villharduinum. Rastallus ait, JC. Anglis Rout dici quant people assemble eux-mesmes, et puis procedant, ou chivauchant, ou allant avant, ou movent par instigation d'un ou plusors que est conduct de eux: c'est appellé un Rout, pour ce que ils movent et proced en Routs et nombers.

Roupte, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 214: En passant oultre parmi la rue encontra un varlet de la Roupte desdites gens d'armes.

Neque tamen Scriptores omnes de harum vocum origine ac etymo invicem conveniunt: nam Pithoeus in Consuetudine Trecensi art. 11. et in Histor. Comitum Campaniae a voce Germanica Root, vel Rote, quae idem quod apud nos solde, seu stipendium sonat vocis etymon accersendum putat: quasi fuerit Ruta, stipendiaria militia, seu turma, vel caterva militum. Nec dissentit Dominicus de Praerogat. allod. cap. 11. § 3. Innocentius Cironus lib. 5. Paratitul. Decret. tit. 15. Ruptarios dictos censet, quod omnia perderent ac rumperent. Nec desunt, qui Ruptas appellatas volunt, militares turmas dimissas, seu licentiatas, quae, ut fieri solet, invicem coactae praedationibus sese addicunt, quomodo Banque route dicimus, seu nummulariorum et argentariorum mensam ruptam. Sed longe potior videtur, quam stabilivimus, sententia Petri Sanjuliani in Miscellaneis Historicis pag. 641. Acostae, Antecessoris Tolosani ad tit. de Jure emphyt. Beslii in Epistola ad Puteanum, Altaserrae lib. 3. de Comit. Provinc. cap. 10. et aliorum, ita ut Ruptarii fuerint vagi et tyrannica consuetudine irreverentes homines, per quos pax et quies regni turbari solet, ut est in Conventu apud Marsnam ann. 851. cap. 4. cujusmodi sunt crebro rustici, nisi mature ac severius comprimantur. Exemplum prodit Willelmus Gemeticensis lib. 5. cap. 2. scribens, Richardo II. Normanniae Ducatum obtinente, Rusticos unanimes per diversos totius Normanniae patriae Comitatus plurima agentes conventicula juxta suos libitus vivere decrevisse: quatenus tam in silvarum compendiis, quam in aquarum commerciis nullo obsistente ante statuti juris obice, legibus uterentur suis, etc. Sed ea labes oriri tum solet, cum grassantibus maxime civilibus bellis, rustici ab utraque parte lacessiti, et a neutra protecti, arma, quae ad sui tuitionem capiunt, in alios nullo discrimine exerunt, mox praedarum et lucri cupiditate illecti, passim in innocuos saeviunt ac grassantur.

A Latino Rumpere, Gall. Rompre, briser, casser, eodem sensu, Router nostri dixerunt. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 382: Il appert.... que le crampon de la serreure de la chainne du cep fu Routé. Aliae ann. 1377. in Reg. 112. ch. 106: Un appellé Lambertet prist et rompi une feuille d'un til, qui est au cimetierre de l'église. Pour laquelle chose.... pluseurs de la ville pristrent icellui Lambertet en disant: Vous devez estre vannez ou baculez; car vous avez Routé la fueille du til. Hist. Guil. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 660: Quant Johan de Neele, qui en Hermenie estoit, et li autre chevalier oirent dire que les trives estoient Routes, etc. Guill. Guiart. ad ann. 1249: La presse des ennemis Route.

Hinc etiam Gallicum Rompure, nunc Rupture, Fractura. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. ch. 109: Comme le suppliant se soit entremis de garir Rompures et cassures et desrenemens de bras et de jambes, etc. Rompure ou brisure, in Stat. ann. 1393. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 565. art. 15. Pars quoque rei cujusvis Rompure dicitur, in Lit. remiss. ann. 1446. ex Reg. 178. ch. 57: En icelle huche le suppliant print... certaines Rompures ou pieces de draps de diverses sortes et couleurs. Vide Ruptura 2.