Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): S

S Littera, numeralis quae 7. denotat. Unde versus: S. vero septenos numeratos significabit. Seu ut habet Ugutio: Ebdomadae specie S. suscipit ordine septem.

At in Notis numerorum antiquis dicitur littera S. conficere septuaginta. Eidem si recta linea superaddatur, 70. millia significat.

S. in superscriptione cantilenae, susum vel sursum scandere, sibilat. Ita Notkerus Balbulus in Opusc.: Quid singulae litterae significent in superscriptione cantilenae. Vide, A.

S. pro C. saepius in MSS. Codicibus praemittitur vocalibus e, i, y; et vicissim C. pro S. ante easdem vocales non raro occurrit.

S. pro H. scriptum aliquando monet Eccardus, in Notis ad Pactum Leg. Sal. pag. 15. Hinc Germani Sutte vel Sude dicunt a Saxon. Hudde.

S. in R. mutatum legitur in was pro war, in virlos pro virlor. Vide eumdem Eccard. ibid. pag. 47. 48. et Schilter. in Gloss. Teuton.

S. vocibus etiam a consona incipientibus ex crassiore pronunciatione praefixum, ut pluribus ostendit Claubergius in tractatu de sibilo veterum Germanorum. Exempla praeterea proferunt laudati Eccardus pag. 32. 75. et Schilterus.

S. notis arithmeticis postpositum, semissem denotat.

Quod gratis dictum videtur; semissem significat haec litera apud Romanos, quando ponderibus, numismatibusve aut monetis insculpta est. Vide Molinetum in Museo S. Genov. pag. 49.