Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): S

S. ANTONIUS, Rostratus superne baculus, Gall. Bequille, sic dictus quod formam referret crucis S. Antonii quae ut littera T formari solet. Epistola MS. ann. 1320. ex Archivo S. Vict. Massill.: Innixus super quodam ligno vocatus S. Anthonius.