Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACERDOS

SACERDOS, ut ait Honorius Augustod. lib. 1. cap. 182. et ex eo Rhabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5. vocari potest, sive Episcopus sit, sive Presbyter. Cujus vocis etymon sic profert Atto apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 126: Sacerdos, quasi sacrum dans Dei ministeria administrando.

Olim vero et in primitiva Ecclesia id nominis pro Episcopo usurpatum testantur passim Cyprianus, Augustinus, etc. S. Ambrosius lib. 5. Epist. 30: Sanctus Damasus Romanae Ecclesiae Sacerdos. Innocentius I. Epist. 1. cap. 3: Nam Presbyteri, licet sint Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent. Gregorius Turon. lib. de Gloria Confess. cap. 107: Decedente Sacerdote apud Nolanam urbem, ipse in locum Episcopi subrogatur. Ecclesiae Catholicae Sacerdotes, in leg. 45. Cod. Th. de Haereticis. (16, 5.) Gesta de nomine Acacii: Apud Alexandriam Proterius Catholicus fit Sacerdos. Ita Fortunatus lib. 1. de Vita S. Martini, ubi de S. Hilario Episc. Pictav: Rite Sacerdotis penetralia jura gubernans. Hinc promiscue Episcopum vel Sacerdotem Eccl. Cenoman. seipsum inscribit Hamelinus in Chartis ex Tabular. Major. Monast. ut et Reginaldus Episcopus Carnot. Exstat in ejusd. Monast. Archivis sigillum Quiriaci Episc. Nannet. cum hac epigraphe: Petri et Pauli. Sacerdotis Nannensis Quiriaci. Vide leg. 3. et 4. Cod. Th. de Fide Cathol. (16, 1.) leg. 31. 35. 43. de Episcop. (16, 2.) eod. Cod. et ibi Pithoeum ad leg. 7. Gregorium Turon. in Vitis Patrum cap. 17. lib. 2. Hist. cap. 23. et alios passim.

Sacerdotium, pro Episcopatu usurpat Lex 35. 44. Cod. Th. de Episcopis, lex 3. de Fide Cathol. lex 1. Ne sanctum Baptisma, (16, 6.) Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 6. Sidonius lib. 4. Epist. 25. etc.

Sacerdotium. Titulus honorarius Episcoporum, apud S. Augustinum Epist. 143.

Sacerdotes Cantariales, Cantores. Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 670: Et quod vidi Sacerdotes Cantariales ibidem singuli in singulis locis laicorum commensare, ad eorum scandalum, et ruinam aliorum. Idem qui

Sacerdotes Chorales dicuntur ibid. pag. 671: Sacerdotes Chorales non obligo ad aliquod spirituale.

Sacerdotes Convertuales, et

Sacedotes Obedientiae, in Ordine S. Joannis Hieros. de quibus in Statutis ejusd. Ord. tit. 2. § 2.

Sacerdotes Decumani. Vetus Charta apud Pucinellum in Vita S. Simpliciani Arch. Mediol.: Tunc omnia sicut supradicta sunt, in potestate decumanorum Sacerdotem transeunt, etc. Vide Decumani.

Sacerdotes Magni, apud Mabillon. tom. 2. Annal. pag. 566. dici videntur Episcopi.

Sacerdos Missalis, in Charta Edwardi I. Reg. Angl. apud Prynneum in Libertat. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 668. Vide Missae Presbyter.

Sacerdos Parochianus, Parochus, apud Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 31. cap. 6.

Interdum Sacerdos nude appellatur, ut in Charta de Juribus Canonicorum Eccl. Ambian. in villa de Camons, ex Tabul. ejusd. Eccl.: In ecclesia de Camons habent decanus et canonici in tribus solemnitatibus, Nativitatis, Purificationis et Paschae duas partes, et Sacerdos tertiam..... Similiter in omnibus decimis minutis per annum, inter decanum et canonicos et Sacerdotem eadem debet esse partitio. Sacerdos autem debet canonicis pro synodo iv. den. Pluries ibi.

Sacerdos Primus, Primas. Pelagius II. PP. in Epist. ad Sapaudum Arelat. Episc. cui suas vices delegat: Hinc est, quod et nos Fraternitati tuae hujusmodi curas injungimus, ut Sedis nostrae Vicarius institutus ad instar nostrum in Galliarum partibus Primi Sacerdotis locum obtineas.

Eodem nomine designatus Romanus Pontifex, in Missali Gothiae ad Natalem S. Sixti PP. apud Mabillon. Liturg. Gall. pag. 276: Ex quibus (testibus) est sanctus ac venerabilis Sixtus martyr,... qui dum apostolicae sedis excepisset insignia, et se Primum esse conspiceret Sacerdotum, etc.

Sacerdos Summus, Eadem notione: ut ab ea vero appellatione abstineant primae sedis Episcopi, praecipitur in Conc. Carthagin. III. can. 26. Interdum tamen Episcopi nude Summi Sacerdotes nuncupati, ut in Charta ex Tabulario S. Albini Andegavens.: De qua rapina vel violentia clamorem fecit Abbas Otrinus sancti Albini apud Brunonem Summum Andecavensis Ecclesiae Sacerdotem. Adde Monach. Sangall. de Vita Carol. M. lib. 1. cap. 18.

Sacerdos Proprius dicitur Episcopus, -vel Parochus, qui in dioecesi aut parochia sua ex officii ratione munus suum exsequitur. Gelasius PP. ad Sabinum Episc. apud Holstenium in Collectione Romana: Hunc ergo.... Diaconii provectione decorabis: ut noverit tua Dilectio hoc se delegantibus nobis exequi Visitatoris officio, non potestate proprii Sacerdotis. Idem in Epist. ad Celestinum Episcop.: Sciturus, eum Visitatoris te nomine, non Cardinalis creasse Pontificis. Ubi Cardinalis Pontifex, idem est, qui proprius Sacerdos. Adde Concilium Toletanum II. cap. 2. et Romanum sub Innocentio II. cap. 10.

Sacerdos Secundi Ordinis, Presbyter non Episcopus. Leo IX. PP. Epist. 4: Sacerdotum ordo bipartitus est, nec amplius quam duos ordines, id est, Episcoporum et Presbyterorum nobis collati sunt, nec Apostoli docuerunt. Sidonius lib. 4. Epist. 25: Attamen hunc jam secundi ordinis Sacerdotem, dissonas inter partium voces, etc. Et in Carm.: Antistes fuit ordine in secundo. Optatus lib. 2: Quid (commemorem) Diacones in tertio, quid Presbyteros in secundo Sacerdotio constitutos. Facundus Hermianensis lib. 12. cap. 3: Sciens igitur ille modestissimus Princeps, Oziae Regi non impune cessisse, quia sacrificare praesumpsit, quod licitum est singulo cuique etiam secundi ordinis Sacerdoti: multo magis impune sibi cedere non posse cognovit, vel quae jam de fide Christiana rite fuerant constituta discutere, quod nullatenus licet, vel novos constituere Canones, quod non nisi multis et in unum congregatis primi ordinis Sacerdotibus licet. Rhabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 6: Secundi vero ordinis viri, Presbyteri sunt, quorum typum praeferebant 70. viri in veteri Testamento, etc. AEneas Parisiensis adversus Graecos quaest. 4: Nam Presbyteri, licet sint secundi Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent. Constitutio Riculfi Episcopi Suessionensis ann. 889. cap. 1: Attendite ergo, quia nobiscum sollicitudinem gregis dominici percepistis, et in sacerdotali ministerio, secundi ordinis et dignitatis locum possidetis, etc. Lupus Servatus in Vita S. Wicberti cap. 5: Meque multo post (Bonifacius) ad amplissimum Pontificalis gradum dignitatis Moguntiaci divina gratia provectus, Wicbertum Sacerdotem secundi ordinis coenobio.... Magistrum praefecit. Fridegodus in S. Wilfrido cap. 8: Tandem colla jugo subdens delecta petito, Ordinis aptatur coelebs in honore secundi. Id est, fit Presbyter. Adde Synodum Romanam IV. sub Symmacho cap. 6. et Hincmarum Remensem Epist. 7. cap. 20. Praeterea Gloss. med. Graec. in Πρεσϐύτερος. Iidem dicuntur

Sacerdotes Secundi, in Appendice ad Codicem Theodos. Constit. 20: Audemus quidem sermonem facere solito plus timore capti, de sanctis ac venerabilibus Sacerdotibus, et secundis Sacerdotibus, vel etiam Levitis, et eos cum omni timore nominare, quibus omnis terra caput inclinat.

Sacerdotes Minores, apud AEneam Parisiensem lib. advers. Graecos quaest. 7: In sublimitate majoris Pontificis consistit etiam honor minoris Sacerdotis. Ita majoris ordinis Sacerdotes Episcopos vocat Agobardus lib. de Sacerdotio cap. 11.

Sacerdotes, seu Presbyteri villani, Qui rurales Ecclesias regunt, in Edicto Pistensi cap. 30.

Sacerdos, pro mago ac divino, non semel in Querolo pag. 34. 54. 1. edit. Vide Presbyter.