Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACERDOTIUM

SACERDOTIUM, Beneficium ecclesiasticum, praebenda sacerdotis. Vita S. Guillelmi Archiepisc. apud Surium: Imo votis omnibus non sine miraculo in id consentientibus, ut jus conferendi Sacerdotia, quae vulgo Praebendas vocant, in Gulielmum, et ejus gratia in successores illius transferrent. Vide Sacerdos.

Charta ann. 900. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 835. edit. ann. 1717: Memoratam matrem ecclesiam una cum Sacerdotiis et ecclesiis baptismalibus, etc.

Sacerdotium, Obventiones Sacerdotis parochialis. Tabul. Vindocin. Ch. 484: Dedi ecclesiam Thiuciliaci cum toto Sacerdotio et toto burgio et toto cimiterio. Vide Sacerdotalia Beneficia.