Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACERDOTIUM

SACERDOTIUM,² Sacerdotis parochialis electio et nominatio. Charta ann. 1206. ex Chartul. S. Joan. de Valle: Ecclesiam parochialem ibidem fieri mihi complacuit sub hac forma, quod quidam de canonicis B. Johannis semper ibidem divina celebrabit, et Sacerdotium ecclesiae ad ecclesiam B. Johannis pertinebit; ita quod ecclesia ad supplementum et incrementum praedictae capellae villae praenominatae redditum parochialem concedet in perpetuum et donabit; et ego quod amplius erit necessarium sufficienter ad victum canonici et clerici sui et servientis sui in redditu competenti assignabo.