Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRAMENTO

SACRAMENTO, (SACRAMENTARE) Sacramentari, Sacramento fidem, pactum astruere, confirmare. Charta ann. 1192. apud Stephanot. tom. 8. Fragm. Hist. pag. 16: Item comes priorque sancti Laurentii castrum sibi ad invicem Sacramentant. Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9. col. 821: Sacramentati simul fuerunt de se manutenendo. Ibidem col. 822: Et tunc dictus dominus Bardelonus Sacramentatus fuit cum Venetianis, Paduanis et Bononiensibus, et fecit pacem cum dominis de la Scala. Serementer, eadem notione, adhibet MS.: Ont tuit cil conseil graanté, Et sont entr'ex Serementé, Que tuit ensemble se tendront, Et ensemble se deffendront. Soirement, pro Serment, Sacramentum, in Charta ann. 1290. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 68.