Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAGA

SAGA,⁴ Saiga, Alia, nec mihi satis nota, significatione, nisi sit pro Examen, disceptatio. Vide Sagemannus. Statuta Ardacensia apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 121: Tunc idem sic officialis ex iis (canonicis) in curiis Sagae ipsius capituli ordinari poterit, prout occurrerit ordinandum, nullusque canonicorum tempore Sagae in ipsius curiis ipsam curiam visitare, vel accedere debet, vel audeat, ipsius decani licentia super hoc prius non habita vel requisita; si autem pro tunc ipsum decanum forte in loco adesse non contingeret, tunc ipsum capitulum de consilio cellerarii ipsius capituli, de ipsa Saiga bladi se intromittere debent, ordinationem debitam secundum ipsorum conscientias de eadem faciendo.