Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAGUM

SAGUM,² Saga, Sagia, Saia, Saium, Panni species, Gall. Saie, unde Picardis nostris Saieteur, Saiarum confector. Academici Cruscani: Saia, specie di panno lano, il piu sottile, e Saia drappata dicono a una sorte di panno lano fino, chiamato dai forastieri Peluzzo di Siena.

Sagum. Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3: Cappam vero de Sago, et pelliciam. Infra: Caeterum capella, hroccus, sive cuculla de Sago unde hroccus fieri possit, ad arbitrium Prioris erit. Hariulfus lib. 3. cap. 3: Fanones ad offerendum auro parati 14. ex brandeo 3. ex pallio 15. Saga ad patenas ferendas 4. pallia 78. etc.

Saga. Vetus Rotulus ann. 1267: Pro 2. coopertoriis et 8. ulnis et dimid. de Saga pro caligis, 94. ll. Will. Thorn. ann. 1254: Quod pro liberatione 20. tunicarum, quae ante illud tempus erant de Saga, fieret liberatio in festivitate S. Augustini 20. tunicarum de bono bruneto, etc.

Saia. Hugo de S. Victore lib. 2. de Claustro animae: In illos etiam qui tunicis induuntur, voluptas pedem posuit, non quod camisiis induantur, sed quodam delicato panno, qui vulgo Saia vocatur. Charta Octaviani Card. pro Senensibus Canonicis apud Ughellum tom. 3. pag. 634: Cappam apertam de Saia scilicet, et cottam vel camisiam superaneam, etc. Teloneum S. Bertini MS.: Carteia Saie 11. den. Adde Rainardum Abbatem Cisterciensem in Institut. cap. 83.

Saiere appellatur Pannus sericus, quo in sacra liturgia utuntur, vulgo Echarpe. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 197. r°: Item un dras reiez pour le letri, et autre à couvrir l'autel, et la Saiere à la platene. Vide Sagum 2.

Saya, in Epitome Constitut. Eccl. Valent. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 175: Muzas panni nigri ex Saya nigra lividi seu viridis coloris fodratas.

Sayo, Vestis ex ejusmodi panno, in Conc. Tarracon. ann. 1591. inter Hisp. tom. 4. pag. 615. Locus est in Scotatus.

Sagia. Chronicon Fontanellense cap. 15: Pallia diversa 12. Sagiam unam, fanones duos, etc. Veteres Schedae apud Mabillonium: Hoc est casula fuscana renelena 1. Sagia fusca 1. caligas albas 4. Sagia de haira 1. etc.

Saxum. Statuta Ordinis S. Gilberti de Sempringham pag. 771: Sorores laicae tunicas subtiles de Saxo lude pro infirmitate sui corporis habentes. Forte leg. Sayo.

Say, in Computo ann. 1425. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 574: In bolt rubei Say.... propter anabatam faciendam iv. sol. viii. den.