Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAGUS

SAGUS,² Sagum, Stragulum lecti. Papias: Sagum, stragulum, coopertorium. Gloss. Gr. MS. Reg. cod. 1673: Σάγὸν, περιϐόλαιον, σϰέπασμα. Aliud cod. 930: Σάγη, περιϐόλαιον, σϰέπη. Gloss. Graec. Lat.: Σάγος, Sagus, Σάγιον, Lodex, Gaunacum. Varroni, dicitur fuisse majus Sagum et amphimallon. Exod. cap. 26: Facies et Saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi. Ubi Graecus interpres δέῤρεις τριχίνας habet. Marcellus Empiric. cap. 22: Aliquandiu jaceat, et cooperiat se Sagis. Adde cap. 26. Cassianus lib. 5. de Coenob. Instit. cap. 31: Cujus infirmitatis obtentu Sagum habere coactus sum. S. Hieronymus Epist. 22. cap. 15. de Coenobitis: Non licet dicere cuiquam, Tunicam et Sagum, textaque juncis strata non habeo. Acta S. Thyrsi Mart. cap. 5: In Sagis grossis et rusticanis involvuntur corpora eorum. Vita S. Benedicti Anian. Abb. cap. 3: Sagum, in quo jacuerat, perferens. Chron. Fontanellense: Ad Sagos 15. in lecta mittendum lib. 2. et semis. Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3: Cottum, aut lectarium, sive Sagum in tertio anno accipiant. Regula Magistri cap. 81: In lectis habeant in hyeme singulas mattas, et Sagos tomentarios singulos, et laenas. Warnerius MS. in Caprum Scottum Poetam et Monachum: Sit Sagus lecto, capiti capitale jacendo, Matta sit, et laena, non requies nimia. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 13: Cum vero infirmus morti proximus propinquaverit, ad terram super Sagum ponat. Tabularium Monasterii S. Andreae Viennensis: Similiter quicunque de dormitorio aut lenam, aut Sagum, aut capitale, aut quamlibet supellectilem sine licentia regulari subripuerit, in omni loco careat consortio fratrum, sicut fur, etc. Occurrit in Regula Solitariorum cap. 50. in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 88. 94. in Vita S. Opportunae cap. 4. apud Sur. 22. April. in libro Epistolar. S. Bonifacii Mogunt. Epist. 92. apud Altfridum in Vita S. Ludgeri Episc. Mimigard. n. 11. Gregorium Turon. lib. 9. cap. 35. etc.

Saga, Eadem notione, in Mirac. S. Cuthberti saec. 4. Bened. part. 2. pag. 276: Hic cum quadam die laenas sive Sagas, quibus in hospitali utebatur in mari lavasset, etc. Ubi Saga legendum monet Mabillonius, quae a laenis distinguntur in Regula S. Benedict. cap. 55.

Sagellum, Eadem notione. Capitulare triplex Caroli M. ann. 808. cap. 5: Ut nullus praesumat aliter vendere et emere Sagellum meliorem duplum, 20. solidis, et simplum cum 10. solidis. Vita S. Eugendi Abb. cap. 2: Paleis vero lectuli ineventilatis multo tempore, vilique Sagello constrictis, pellicioque superposito conquievit. Utitur etiam Auctor Vitae S. Lupicini Abbat. Jurensis num. 5. 6. Adde Smaragdum in cap. 55. Regulae S. Benedicti.

Sago Jactari, Ludus veterum, quo scilicet distento sago impositus aliquis in sublime jactatur, apud Suetonium et Martialem, et in Collatione Legis Mosaicae tit. 1. qui Sagatio, παλμός, dicitur in Gloss. Lat. Gr. uti observatum a Petro Pithoeo. Nostri Berner eadem notione usurpant, a veteri voce Gall. Rerne, ut vult Cujacius quae Sagum sonat. Vide supra Berniscrist.