Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAL

SAL, Constantinus African. lib. de Gradib. sub fin.: Sal quatuor modis est: est enim sal quod fit in salinis, id est commune: est et Indicum, cujus color pertinet nigredini, lucidum tamen et durum est: est et aliud quod Nauticum, id est, aqua coagulata de puteolo. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 8: De terra in littore maris, ubi Salem faciunt, etc. Charta Arnulfi Comit. ann. 1145. tom. 2. Monument. Sacrae Antiq. pag. 25: Concedimus Ecclesiae de Geriniis et conversis dominabus, perpetuo possidendum Salem quem debet nobis ex proprio redditu una navis de Warco.

Sal Amplum, Crassum, in Charta Rudolphi Archiducis Austr. ann. 1359. in Chron. Mellic. pag. 238: Quod ipsis et ipsorum nomine, anno quolibet una tantum vice, duae librae Salis ampli, et librae octo minuti seu parvi Salis sine mutae nostrae in Linza exactione qualibet, per Danubii alveum debeant et valeant transvehi et traduci. Idem quod

Sal Grossum, in Hist. MS. Monast. Beccensis pag. 627: Facta compositione cum Willelmo le Merle duos bossellos grossi Salis, vel tres minoris Salis percipiunt Beccenses annuatim apud Carinanfleu.

Grant sal, eadem acceptione, in Charta Joan. comit. Bitur. et dom. de Salin. ann. 1254. ex Chartul. Buxer. part. 1. ch. 15: Nous avons donné...... à covant de la Boixere.... dix charges de grant sal en nostre rente de nos puis de Salins, c'est à savoir dou plus grant Sal que l'en i fait.

Sal Aquaticum et Terrestre. Charta Andr. Hungar. reg. ann. 1233. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom.: Pro majoribus vero Salibus aquaticis, debemus abbatiae de Egris xxvj. marcas pro quolibet timino;.... pro Salibus vero terrestribus, dabimus unam marcham pro centum zuanis.

Sal Pratorum. Assign. dotalit. Joan. regin. Franc. ann. 1319. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 69: Item pro novis exaltibus duo modia, quatuor minae. Item pro Sale des prez de Verbria, sexaginta solidos.

Sal Terrae, apud Adamnanum lib. 2. de Locis SS. cap. 18.

Sal, Catechumenorum Sacramentum non semel a veteribus nuncupatum, quod eis esset Eucharistiae loco, cum fideles communicarent, praesertim in festis Paschalibus. Vide supra in Sacramentum.

Sal juxta projectos, seu expositos, apponi praecipitur in signum baptismi non suscepti, in Concilio Nemociensi ann. 1298. cap. 2.

Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 236: Les exposans mirent l'enfant sur un estal audevant de la maison Dieu d'Amiens,.... et assez près dudit enfant misdrent du Sel, en signe de ce qu'il n'estoit pas baptisié. Vide in Collectus.

Salem in fidelitatis signum edebant olim qui fidem Regibus jurabant, ut ex aliorum opinione refert Leidradus Episc. Lugdun. lib. de Sacram. bapt. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 5: AEstimant quidam, quod etiam apud quosdam gentilium antiqua erat consuetudo, ut qui fidelitatem Regibus promittebant, salem adjuratum vel consecratum in praesentia eorumdem Regum, quibus fidem promittebant, comederent. Unde in libro Esdrae scriptum est, quod principes Samaritanorum Regi Persarum, cum de accusatione Judaeorum scriberent, dixerint: Memores sumus salis, quem in palatio comedimus.

Salis conspersione ad ignominiae notam olim vitiabantur perduellium agri et civitates, cum antiquitus muris dirutis aratrum circumduceretur, ut loca illa tanquam fulgurita vitanda significarent. Vide Lib. Judic. cap. 9. S. Hieronym. in Matth. cap. 5. et Glossar. milit. Caroli de Aquino.