Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALO

SALO,² (SALARE) Sale condire, Saler. Statuta Arelat. MSS. art. 102: Ne quis piscator vel revenditor audeat salare pisces. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1098: Illo die fecit Soldanus capita Sanctorum excoriare et Salare, et misit eas (ea) per provincias Babyloniae. Salatae Sardinae, in Charta ann. 1429. ex Tabul. Piscator. Massil.

Sallare, Eadem notione, in Statutis Placent. lib. 6. fol. 72: Quae faceret canevam de caseo et carnibus porchorum Sallatis. Sallati pisces, in Litteris ann. 1357. tom. 3. Ordinat. Reg. Fr. pag. 208.