Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALUM

SALUM, Mare, ἅλς, in Gloss. Lat. Graec. Charta Pipini II. ann. 762. apud Calmet. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 275: Hunc beatus Petrus ex hujus mundi Salo, hamo fidei ad tranquillum sanctae Ecclesiae transtulit portum. Latinis notior vox pro ora maris, tametsi pro mari usurpat Virgilius.