Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALUS

SALUS, Graecis σαλός, Stultus. Hinc sancti quidam διὰ τὸν Χριστον σαλοὶ appellati, quod μωρίαν simulando, pietatem insignem hoc stultitiae velo pro Christo occultaverint. In iis Graeci memoriam colunt in Menaeis S. Symeonis 21. Julii, et S. Theodori 25. Februar. Adde Evagrium lib. 4. c. 33. 34. etc. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 42: Ὑμεῖς ἐστε σαλαί, ubi vetus Interpres: Vos estis fatuae. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1328.