Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALUS

SALUS,² ita Baptismi Sacramentum appellant Christiani. Lexicon Graec. MS. Reg. cod. 2062: Βάπτισμα, ἂφεσις ἁμαρτημάτων δι᾽ ὕδατος ϰαὶ πνεύματος. S. Athanasius Orat. in S. Pascha edit. Combefisii pag. 537: Ἐνέχυρον τῆς ἐν οὐρανῷ διαίτης baptisma vocat. S. Augustinus contra Pelagian. lib. 1. cap. 24: Optime Punici Christiani baptismum ipsum nihil aliud quam Salutem, et Sacramentum corporis Christi nihil aliud quam Vitam vocant. Idem de Urbis excidio cap. 6: Baptismum extorquebat quisque a quo poterat. Non solum in Ecclesia, sed etiam per domos, per vicos ac plateas Salus Sacramenti exigebatur. Salvianus lib. 6. de Gubernat. Dei: Tenemus symbolum, et evertimus, confitemur munus Salutis pariter et negamus. Ac per hoc ubi est Christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo Sacramentum Salutis accipimus, ut majore postea praevaricationis scelere peccemus ? Salutarem baptismum consequi, apud Luciferum Calar. lib. 1. pro S. Athanasio. Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiep. Coloniensis n. 231. de Baptizato: Tradidit Sacramentum Salutis, non personae intendens, sed creaturae formatae ad imaginem Dei.