Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALUS

SALUS,³ et Salut, Nummus aureus in Francia ab Henrico V. Rege Angliae cusus, sic dictus quod in ea efficta esset Annunciationis Deiparae seu salutationis Angelicae figura. Occurrit in Chronico sub. ann. 1420. Vetus Instr. inter Acta SS. tom. 1. Maii pag. 64: Et promittuntur pro pretio viginti tria scuta in Saluts, tastarts et besonds solvenda. Testam. Philippi Boni ann. 1441. apud Miraeum tom. 2. pag. 1260: Possint quotiescumque velint id omne a dicto nostro Cancellario ejusque heredibus summa decem millium aureorum, Salus dictorum ..... redimere. Ibid. pag. 1261: Legamus ..... gemmam valoris 100. aureorum, quos Salus vocant, in memoriam nostri. Vide Moneta, Salucius et Salutia.

Charta ann. 1443. in Suppl. ad Miraeum pag. 189. col. 2: Levabit unum denarium aureum, vulgariter Saluyt, monetae regis Franciae nuncupatum.