Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALUS

SALUS,⁴ Preces vespertinae, vulgo Salut, apud Robert. Goulet in Compend. Jur. Universit. Faris. Statuta Collegii de Monte-acuto ann. 1501. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 734: Similiter, si Saluti serotinae deesset, nocturnis matutinis, vel horae tertiae,... mulctaretur poena.

Salutem et Apostolicam Benedictionem, Formula in Epistolis Summorum Pontificum a Gregorio VII. primum inducta, non a Cleto ut falso olim credebatur; ac demum ab exeunte saeculo xi. in brevibus epistolis, seu rescriptis tantum usurpata. Vide Johan. Garnerium ad Diurnum Rom. Mabill. lib. 2. Diplom. cap. 2. num 20. et alios.

Salutem Mandare, Salutare. Capitul. Caroli Calvi tit. 20. § 1: Mandat vobis senior noster Salutes. Rursum tit. 20. § 1. Bernardus Monachus in Consuetud. Cluniacensib. MSS. cap. 1. de Abbate: Cum alicubi longius a Monasterio moram faciens, mandat Conventui Salutes, seu orationes, qui in Capitulo fuerint, petunt venias super genua in scabellis pedum suorum. Vide Salvatio 4.

Salutes, Eulogiae, xenia, exenia, seu praestationes, quae fiebant ultra debitum censum, aut debitam pensitationem, statutis temporibus, sic dictae, quod qui eas deferebant dominis, salutem iis cum ejusmodi xeniis impertirentur. Chartae Parensales for. 24: Nos et nostri servientes vestri, in Domino vobis dirigimus Salutes. Chronicon Casauriense lib. 4: Illi autem quos in turre posuerat.... praetereuntes depraedabantur, missas rapiebant Salutes. Tabularium ejusdem Monasterii 1140: Promisit in uno quoque anno duas maximas Salutes de piscibus facere. Charta ann. circ. 1139. in Addit. ad Chron. Casaur. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1008: Salutes in festis, sicut alia persona servilis, persolvit et portat. Petrus Diac. Casin. lib. 4. cap. 53: Ut haberet inde omnem reditum.... praeter consuetas Salutes. Bulla Honorii III. PP.: Universi habitatores castri praedicti tenentur praestare annuatim infirmariae Casinensi Salutes infrascriptas, videlicet gallinam, et 2. panes, et unum pastillum, vel loco pastilli, unam gallinam, et 12. ova in Nativitate Domini. Falco Beneventanus pag. 113: Terraticum, olivas, vinum, Salutes, nec ullam dationem de vineis, terris, etc. Charta Rogerii Regis Siciliae ann. 1137. apud eumdem pag. 315: Redditus, Salutes, angarias, terraticum, etc. Inscriptio sepulchri S. Benedicti Episcopi Albingaun. edita ann. 1409. apud Ughellum: ..... Et egenis quascunque Salutes Concedebat enim munitus amore superno. Sueno in Hist. Danica cap. 5: Missi sunt itaque legati qui.... reginam convenirent, pariterque Salutes perferrent Imperatoris, et simul ejus donaria regiaque munera offerrent. Ex his colligi posse videtur, quid sit salus, in Canonibus Hibern. lib. 33. cap. 5. cujus lemma his verbis concipitur: De modo quo reddet debitor Salutem ratae. Id est, quo modo debitor debiti praestationem faciet. Vide infra Salutatio 3. et Visitatio.