Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCTITAS

SANCTITAS, Titulus honorarius Episcoporum, in Epist. Liberii ad Eusebium apud Coustant. pag. 422. apud S. Augustinum Ep. 78. 88. Fortunatum lib. 3. Poem. pag. 70. Nicolaum I. PP. Epist. 28. 29. 34. 54. Flandrianum II. PP. Epist. 9. et alios passim. Vide Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi pag. 74. et supra Sanctimonium 3. Sanctos autem etiamnum superstites compellatos Episcopos docemur ex Avito Viennensi Epist. 28. 66. Sidonio, et aliis. Theophilus Patr. Alexandrinus in Commonitorio: Ecclesia pacem habente, decet praesentibus Sanctis ordinationes fieri in Ecclesia. Alvarus in Vita S. Eulogii Presb. et Mart. num. 12: Omnes namque sancti Episcopi, non tamen omnes Episcopi sancti. Charta inter Instr. tom. 6. novae Gall. Christ. col. 13: Anno Dominicae Incarn. 906. sub Ind. ix. conventus factus est Sanctorum Episcoporum apud Barchinonem civitatem, etc. Messianus in Vita S. Caesarii Arelat.: Sanctus Lucius Presbyter, et Didymus Diaconus, qui eo tempore cum ipso per parochias ambulabant, etc. Sed et Abbates ipsos Sanctos non semel compellat Caesarius Arelatensis serm. 7. 9. Quin et quibusve Catholicis S. Hieronym. lib. 3. in Ruffin. cap. 7: Navim in Romano portu securus ascendi, maxima Sanctorum frequentia me prosequente. Nisi hoc loco Monachos intelligat. Certe non uno loco alibi quosvis Catholicae religionis Sanctos indigitat.

Charta Johan. comit. Carnot. ann. 1285. ex Chartul. episc. Carnot.: Nous eussions requis ou non de ladite abbaie (de la Guiche) à très-saintisme pere et seigneur Martin, par la grûce de Dieu jadis souverein évesque, que il pleust à sa Saintée de establir ou faire establir le moustier des devant dites dames. MS.: L'Apostoles y fu meismes Li glorieux et li Santismes.

Et id quidem moris, ab ipsis Ecclesiae incunabulis repetere licet, ut quivis fideles Sancti compellarentur. Eo nomine passim in Epistolis suis utuntur Apostoli, virique Apostolici; quibus referendis ultro supersedemus: res enim est notissima. At rarius usurpata vox Sanctitas, nisi Episcopos alloquendo; quod et Abbatibus subinde concessum est, ut ex Valafrido Strabo de Visione Wettini Monachi Augiens. saec. 4. Bened. part. 1. pag. 272. et ex Epist. Haimonis Archidiac. Catal. ad S. Bernardum inter Opera ejusdem tom. 1. col. 382. colligitur.

Concessum quoque hunc titulum abbatibus fuisse jam observatum est; quem Cluniacensibus potissime tamen adscriptum colligo ex pluribus instrumentis. Lit. ann. circ. 1095. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 207: Hugo D. G. Silvanectensis episcopus, domino et carissimo sibi Hugoni Cluniacensis monasterii abbati, salutem et servitium. Notum fieri volumus vestrae benignissimae et nobis dilectissimae Sanctitati, etc. Charta ann. 1233. ex Chartul. Cluniac.: Sanctissimo patri ac domino Cluniacensi abbati, frater Guido subprior totusque conventus humilis novi monasterii Pictavensis, salutem et tam debitam quam devotam domino patri obedientiam. Sanctitati vestrae notum fieri volumus, etc. Lit. excusat. Will. prior. S. Pancr. de Lewes ann. 1259. ibid. ch. 207: Yvoni abbati Cluniacensi ejusque loci sacrosancto conventui,... salutem.... Noverit Sanctitas vestra, quod nos.... sine maximo et fatali corporis nostri periculo ire nullatenus valebamus. Quare Sanctitatem vestram....... deprecamur, etc. Valeat Sanctitas vestra per tempora longiora. Occurrit passim haec formula in eodem Chartulario et alibi.

Penes summos Pontifices mansit tandem haec appellatio, quam ipsis praeter caeteros tributam fuisse a primordio docemur ex pluribus epistolis quae supersunt ad ipsos directis. Epist. Synodi Arelat. ann. 314. apud Coustant. pag. 341: Domino Sanctissimo fratri Sylvestro Marinus, vel Coetus Episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi. Epist. Valentis et Ursacii ann. 349. ibid. pag. 403: Domino Beatissimo Papae Julio, etc. Ubi Sanctitas tua non semel occurrit. Adde S. Hieronymum Epist. ad Damasum ibid. pag. 580. S. Chrysostomum Epist. ad Innoc. pag. 771. Episcopos Africanos Epist. ad eumd. pag. 867. Maximus Imp. Epist. ad Siricium ann. 385. ibid. pag. 640: Domino vere Sancto apostolico viro Siricio Episcopo salutem. Eum vero alloquendo utitur formula, Sanctitas tua.

Sanctitatis titulum Imperatoribus Constantinopolitanis adscribi solitum, pluribus docemus in Dissert. de Byzantinis nummis: quem etiam Anglorum Regi attribuit Joannes Sarisberiensis Epist. 61: Vestram pro Sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, etc. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ἅγιοι col. 14.

Eodem elogio donatum legimus Ludovicum Pium ab Attota presbytero in epistola quae est 1. post Frotharianas, et Belam Hungariae Regem a Stephano Tornac. Epist. 34. Quin etiam Sanctissimi dicti sunt ab Episcopis catholicis Principes tum profani, tum haeretici, ut observat Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 6. num. 7. ex Alemann. ad Procop. pag. 73. et 113.

Sanctissima et Reverenda compellatur Joanna de Burgundia regina Franciae, a Guidone de Vigevano de Papia ejusdem reginae medico, in Opusculo MS. de Modo conservandi sanitatem, etc. ex Cod. Colbert. 5080. nunc regio.

Sed et Sanctitatis titulo Senatum prosecutus est Constantinus M. in leg. 4. lib. 15. Cod. Theod. tit. 14: Placuit vestrae Sanctitati judicium examenque mandare.