Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANO

SANO, (SANARE) Curare aliquem ut sanetur. S. Hieronymus in cap. 17. Jerem.: Multi medici in Evangelio haemorrhousam Sanaverant, quae omnem substantiam perdiderat in eis: et tamen a nullo curari potuit, nisi ab eo qui verus est medicus.

Saner et Sener, pro Pancer, guérir, nostratibus. Vita J. C. MS.: Et me feris tu de t'espée, Si que l'oreille en oi copée, Et ton mestre le me Sana, Que par ichou garir quida. MS.: Se ferai ma plaie Saner. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 356: Le suppliant ala...... pour avoir sa plaie remuée, qui pour lors n'estoit pas Senée, etc.

Sanare, sensu obscoeno, quo etiam Pancer dicunt, in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Curuca, brunete, vel homo qui Sanat estrange, alienam nempe mulierem, id est, uxorem alterius curat. Ex Joann. Januensi: Curuca dicitur ille qui cum credat nutrire filios suos nutrit alienos.

A verbo fortassis Sanare, nostri Sayniere appellarunt Instrumentum, quo stabulum, aliudve purgatur. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 64: Garniz de oustiz pour curer et nettoyer icelle maison du fambray qui estoit dedens, comme de Sayniere, fourche ferrée, etc.

Sanare Defaltam, Restaurationem eremodicii obtinere. Placit. ann. 10. Edward. I. in Abbrev. Placit. pag. 274. North. rot. 2: Et licet fecisset defaltam ad diem illum, non debuisset curia eodem die processisse ad judicium, immo terra debuisset capi in manum D. Regis et tenens summoniri veniendi ad proximam curiam, ad Sanandam praedictam Defaltam, cum forte eam sanasse potuisset pluribus modis, scilicet cum tenens potuisset perturbari per inundacionem aquae, per captionem latronum vel per prisonamentum, etc. Adde Placit. ann. 31. Henr. III. rot. 7. ibid. pag. 123. et ann. 12. Edward. II. Suth. rot. 103. ibid. pag. 334. Vide Defalta et Exonium.