Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANO

SANO,² (SANARE) Solvere: Sanatio, Solutio. Veteres Chartae Italicae apud Ughellum tom. 7. pag. 262. 397. 414: Unde et in praesenti accipimus a vobis plenariam nostram Sanationem, id est auri solidos 310. etc.

Sanare Cautionem, Eam persolvere, liberare: Purger eadem notione passim usurpant Consuet. municipales. Leges Luitprandi 66. (6, 13.) apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 64: Si quis cautionem fecerit et non ei obligaverit nominative de rebus suis, nisi dixerit in ipsa obligatione, in quibuscumque locis de rebus suis potuerit invenire, et postea vendiderit ad alium hominem, habuit ipse qui eas emit. Nam si obligatae fuerint nominative, non eas possit vendere, dum usque ipsam cautionem Sanaverit.