![]() |
Sapientia, interdum dicitur Spiritus sanctus. Rufinus Palaestinae provinciae Presbyter in Libello Fidei cap. 1: Quod unus est Deus, habens verbum substantivum aequale per omnia sibi, similiter et Sapientiam substantivam aequalem sibi per omnia, etc. Et cap. 10: Quod autem in Sapientia et cum Sapientia, hoc est, cum Spiritu sancto, Deus omnia facit, etc. Ita Theophilus Antiochenus lib. 2. ad Antolycum, Irenaeus lib. 4. cap. 17. et 37. et aliquot alii.