Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SARA

SARA, Praestationis species apud Normannos nostros. Charta Henrici Abbatis Fiscanensis in Tabulario Fiscan. fol. 34: Jurabunt quod Saras et omnes alias rectitudines suas pro posse suo cum justitia sua Abbatem habere facient, nec patientur aliqueni in villa manentem piscari, nisi Saras dederit in hac forma. De omni piscatione quamcumque exercuerint, haec lex reddendarum Sararum erit. De omnibus navibus 26. remorum 2. Saras, de navibus vero 18. seu 16. remorum Saram et dimidiam, etc. Confer Scara 4.