Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SATELLES

SATELLES, in Glossis Gr. Lat.: Βασιλιϰοῦ σώματος φύλαξ. Alibi: Δορυφόρος, Satelles. Annales Francorum Fuldenses ann. 880: Normanni superiores existentes duos Episcopos... et duodecim Comites his nominibus appellatos.... occiderunt. Praeterea 18. Satellites Regios cum suis hominibus prostraverunt, quorum ista sunt nomina, etc. Ubi Satellites videntur fuisse Palatini proceres, dignitate tamen Comitibus inferiores, sed quibus alii suberant, adeo ut Regii corporis custodiae praefectos fuisse liceat conjicere, eosque quos hodie Capitaines des Gardes dicimus. In iisd. Annal. Fuldens. ad ann. 866: Guntbertus quidam de satellitibus Carlmanni. Reginon. Annal. ad ann. 871: Custodes ex numero satellitum in civitatibus quas receperat locat. Pertzio sunt Vassi regii. Vide Gaufredum Vosiensem in Chron. 1. part. cap. 73.

Satelles, Vassallus minoris dignitatis. Charta Gaufredi Comitis Andegav. ann. 1062. ex Tabular. S. Florentii veteris: Remissa sunt omnia bidanna, omne genus bannitionis, nisi cum omnes rustici Satellitum meorum causa belli contra inimicos ierint, etc. Fulbertus Carnot. Epist. 84: Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiae vultis agere, ecce habetis me parvum Satellitem pro viribus opitulari paratum. Epist. 123: Est etiam Comiti nostro G. Satelles fidelissimus et familiarissimus. Charta ann. 1103. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 363: Accipiant per manus eorum quisque administrationem sui officii, scilicet vicarii, Satellites, et rustici. Vide Guibertum Epist. 11. Et Savinium Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 70. not. g.

Satelles, qui feudum Serjanteriae, ut aiunt, possidet, quod Satellitio, dicitur, in Charta Roberti Comit. Mellenti in Tabul. Leprosariae Pontis Audomari: Petrus filius Thomae Satellitis....... hujus autem conventionis me plegium constituit erga praenominatos fratres P. et Satellitionem suam erga me inde in plegio posuit. Vide in Serviens.

Tenir en Saterie, eodem intellectu, ni fallor, dicitur, in Chartul. Mont. S. Mart. part. 3. fol. 79. r°: Gobers li drapiers tient de nous en Saterie deux sestiers de terre et huit verges.

Satellites dicuntur Communiarum homines seu etiam vassalli quos in praelium sub vexillis suis conducebant eorum domini, quorum custodiae potissimum adstricti erant, unde Satellites sunt nuncupati. Rigordus ubi de praelio Bovinensi tom. 5. Duchesn. pag. 60: Praemisit idem Electus (Belvacensis) de consilio Comitis S. Pauli 150. Satellites in equis ad inchoandum bellum, ea intentione, ut praedicti milites egregii invenerint hostes aliquantulum motos et turbatos. Indignati sunt Flandrenses...... quod non a Militibus, sed a Satellitibus primo invadebantur, nec se moverent de loco quo stabant, sed eos ibidem expectantes acriter receperunt.... Erant Satellites illi probissimi de valle Suessionensi, nec minus pugnabant sine equis, quam in equis. Rigordo prorsus consentit Will. Brito Philipp. lib. 11: Cumque morarentur, nec dignarentur aperto Credere se campo, seriesve excedere Flandri, Impatiens Suessona phalanx suadente Garino, Cornipedes quanto potuerunt currere cursu, Invadunt illos; nec miles it obvius illis Flandricus, aut motus aliquod dat corpore signum, Indignans nimium quod non a Milite primus, Ut decuit, fieret belli concursus in illos, Neve verecundentur ab his defendere, si se Prorsus abhorrescant, cum sit pudor ultimus alto Sanguine productum superari a plebis alumno, Immoti statione sua non segniter illos Excipiunt, sternuntque ab equis, pluresque nec illis Parcendum ducunt famulis, sed turpiter illos Jam perturbatos stationem solvere cogunt, Seque velint nolint defendere. Sicque superbos Nobilitate viros, et majestate verendos, Non puduit demum pugnare minoribus ipsis. Vide Milit. Francic. P. Danielis lib. 3. cap. 8. Hinc

Satellitium dicitur ejusmodi Satellitum caterva, apud eumd. Will. Briton. lib. 6:   .... quingenti et mille Quirites, Cumque Satellitiis peditum ter millia dena. Militiam nude interdum notat, ut monet Carolus de Aquino ex Guillel. Pictav. lib. 1. cap. 12: In Danfronti oppugnatione quasi desertoris furtivo more discessit, nequaquam petita missione, Satellitii debitum jam omne detrectans. Utitur eadem notione Procopii Latinus Interpres Hist. Vandal. lib. 2: Aigar in Satellitio Bellisarii pugnare solitus. Satellitium, δορυφόρημα, in Gloss. Lat. Graec.