Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCA

ARCA, Arcella, Acatura, Voces Gromaticis et Agrimensoribus familiares, apud quos Arcae dicuntur, signa finalia per possessionum extremitates constituta, sive constructa. Frontinus de Coloniis: Adrianus ager... finitur per rationem Arcarum, riparum, etc. Idem: Limitum delineatio est per rationem Arcarum. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 3. § 3: Quotiescunque de terminis fuerit orta contentio, signa, quae antiquitus constituta sunt, oportet inquiri: id est, aggeres terrae sive Arcas, quas propter fines fundorum antiquitus apparuerit fuisse constructas, congestas. Charta Theodemiri Regis Gallaeciae aerae 610. apud Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi pag. 451: Unicuique civitati suam tribuimus diffinitionem, seu portionem, ac per villarum cacuminaque montium, seu antiquorum castrorum, vel Archarum confinia eis terminos ingessimus. Est igitur Arca nomen genericum, quo termini omnes significantur. Gloss. Lat. Gr. Arcae, ἄρϰα ϰτισμάτων, leg. ϰτημάτων. Papias: Arca, ab Arcendo dicta, fines enim agri custodit, eosque adiri prohibet.

At cum Arcae a caeteris limitibus, forma et figura diversae fuerint, censendum potius peculiarem et propriam fuisse appellationem certi cujusdam termini, cujus cum usus creber esset in finiendis agris, factum inde, ut caeteri limites Arcarum vocabulo intelligerentur. Nam Hygenus de Limitib. constit. pag. 222. Arcam repraesentat forma quadrata, atque intus cava, quemadmodum sunt arcae, sive cistae, unde et nomen inditum; cum caeteri limites, ut varia et diversa figura, ita et appellatione ab eodem donentur. Vide Salmasium ad Solin. pag. 1206. Vetus Placitum ann. 17. Ludovici Pii, editum a V. Cl. Stephano Baluzio in Append. ad Capitul. num. 34: Et perquisierunt terminos de ipsa villa, Archas et fixorias et vindenates... et testificaverunt et juraverunt, et fuerunt per ipsas Archas et fixorias. Alia ann. 881. n. 116: Cellam S. Clementis cum... terminis suis alque Archis. Occurrit ibi rursum, et in aliis ibid. n. 118. 119. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 2. pag. 109. voce Mamoa. Charta Alphonsi III. circa ann. 897: (Confirmamus antiquos limites,) quos priores nostri interposuerunt et ageres terrae sive Archas, prope quos fines fundarunt, apparuerunt antiquitus fuisse congestas, atque constructas: lapides, quos per indicia terminorum notis evidentibus sculptos vel constat fuisse fixos, etc. quae conferas cum lege Wisigothorum loco supra laudato, ubi monendum in Hispanico esse era, unde interpres videtur legisse areas.

Arcella, ab Arca, diminutivum. Vitalis Gromatic.: Invenies Arcellam in trifinio positam. Frontinus: Asculanus ager terminis Claudianis in modum Arcellae est demeritus. Apud Caesarium in Regula ad Virgines cap. 26. Arcella, cistula est. Arcellula, apud Gregorium Turon. lib. 10. Hist. cap. 16. Vide Theodericum in Hist. Translat. S. Celsi Episc. Trevir. n. 17.

Arcatura, Eadem notione apud Senatorem lib. 3. Ep. 52: Miramur, tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis, testibus, aut fluminum ripis, aut Arcaturis constructis, aliisque signis evidentibus constat esse definitum.