Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCA

ARCA,² Carcer, Gall. Prison, et forte Carcer coecus, seu locus carceris depressior, Gall. Cachot, sic dictus, quod sit sub fornice, quem appellamus Arche, Voute. Tabularium Monasterii S. Maxentii Pictav.: Petrus filius Christiani de Pampro dudum pro malis, quae dicebat et faciebat Monachis suis dominis, captus est et compeditus, et in arca missus. Ibidem: Aymericus Calvet captus fuit et compeditus, et in eadem Arca missus; unde exiit per sigillum Comitis et Episcopi. Etiamnum quasi ab Arca, Gall. Coffre, dicimus: Coffrer quelqu'un, pro Aliquem in custodiam tradere.