Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCA

ARCA,³ Arcula seu sacra pyxis in qua SS. Eucharistiae Sacramentum reconditur apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 201. Ubi tamen scribitur Archa, pro Arca. Hinc

Arca vel Archa, Feretrum, theca in qua reconduntur sacrae Reliquiae. Ordinar. MS. eccl. S. Petri Insul.: Archa B. M. visitata cum aliis Archis, videlicet SS. Euberti et xj. millium Virginum, defertur ad ipsam processionem candelis et taedis accensis.]