![]() |
Arcae Ecclesiarum, quibus olim praefecti erant Diaconi. Paulinus lib. 4. de Vita S. Martini: Protinus astanti Diacono, quem more priorum Antistes sanctae custodem legerat Arcae. Inde Arcarii, Arcarum Ecclesiae custodes, de quibus infra. Vide, Aricula 1.
Arca Pecuniae, apud Anastas. in S. Stephano. Hinc
Arca Monetae, Jurisdictio quae de re monetaria judicat, Gall. Cour des monnoies. Charta Henr. I. reg. Angl. circ. 1108. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 157: Omnia autem placita,... exceptis solummodo placitis de expeditione mea, et bello, si ortum fuerit, de placito monetae, quod quidem in abbatis curia judicabitur, sed apud Arcam monetae terminabitur.
Archa, Oblationes, quae in arca, Gall. Tronc, immittuntur. Charta apud Cencium inter Census eccl. Rom.: In die Jovis sancti et die Veneris, si episcopus S. Rufinae recipit jus, quod consuevit habere, videlicet Archam et altare, ex quo pulsatur ad matutinum usque dum finitur officium, etc.
Archa Pietatis, Arca da piedade, Lusitanis olim Arca in quam immittebantur oblationes, quibus redimendi erant captivi. Vide S. Rosa Elucidarii Suppl. pag. 10.
Arca inter insignia ecclesiarum collegialium, ut et communiarum jura, recensetur. Bulla Sixti PP. IV. ann. 1483. inter Instr. tom. 2. Hist. Meld. pag. 263: In collegiatam ecclesiam cum Archa, sigillo et aliis collegialibus insigniis... erigimus. Libert. villae de Sarlato ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 339: Super jurisdictione, Archa consulatu et domo communi de Sarlato, etc. Occurrit passim. Vide in Campana 2.