Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCA

ARCA,⁸ Modus agri, a forma quadrata forte sic dictus. Vide Arca 1. Charta ann. 1249. apud Schwart. in Hist. fin. principat. Rugiae col. 222: Propter quod et fratres praedicti monasterii (de Hylda) in sulta eorum censum de tribus Arcis, quas eligimus tantum ad vitam nostram, nobis concesserunt; ita tamen ut si Arcae ipsae, quas elegerimus, in tantum deteriorentur, ut censum solvere non possint, etc. Arca vineae, in Chartul. eccl. Autiss. ad ann. 1286. fol. 523. Chartul. Celsinian. ch. 96: Duos modios S. Petro dimitto, et alios duos ad quatuor presbiteros,... unum tonellum et duas Archas dimitto sorori meae. Ch. 435: Dono... mediam mansionem cum tres tonnas et vj. Arcas, et in alio unam vineam de medio planto. Ch. 458: Dono ad eumdem locum mansionem unam,... et in ipsa mansione x. modios de vino cum ipsa tonna, et unum modium de annona cum ipsa Arca. Et ch. 881: Dimitto de annona sex modios cum ipsas Arcas. Vide in, Archa 6. et infra Arcata 2.