Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCA

ARCA,⁹ Officina, locus ubi res venales exponuntur. Charta ann. 1241. in Chartul. Campan. fol. 430. col. 1: Cum... dedisset idem rex (Navarrae) quod nulla Archa ante praedictam domum de cetero poneretur, quamdiu idem Garsias viveret, nisi de voluntate ipsius; nos... protestamur, quod post decessum ipsius Garsyae, dictus rex aut haeres ejus, si voluerit, possit ponere de jure illam Archam ante dictam domum in nundinis antedictis.