Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCANDALUM

SCANDALUM, Rixa, jurgium, odium. Papias: Scandalum, offensio, ruina, vel rixa. Scandalum est ruina seu impactio pedum. Scandalum dicitur cum subito inaliquos scandit, id est, oritur dissensio vel pugna. Kero in Glossis: Scandala, Zurvuarida. Scandalorum, Zurvuaridono. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 918. Hinc forte nostrum Ourvary, pro tumultu, vel incondito clamore: quo nescio an spectet vox χωννουϐαριασμός, apud Anonym. Combefisii in Porphyrog. num. 8. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 640: Qui (Gregorius VII. PP.) contra Henricum III. Romanorum Imperatorem Scandalum nisus est sanctae Dei Ecclesiae suscitare. Gregorius Turon. lib. 3. cap. 6: Orto inter Reges Scandalo, etc. Lib. 6. cap. 10. Hi perpetrato scelere, ad Burdegalensem civitatem venientes, orto Scandalo, unus alterum interemit. Lib. 2. Mirac. cap. 5: Cumque delubri illius festa a Gentilibus agerentur,..... medio a vulgo commoventur pueri in Scandalum, nudatoque unus gladio alterum appetit, etc. Gesta Regum Francorum cap. 45: Donec inter eos odium maximum et Scandalum crevit. Lex Longob. lib. 1. tit. 16. § 3. Roth. 381.: Si mulier libera in Scandalum concurrerit, ubi viri litigant, si plagas aut feritas factas habuerit, etc. Adde § 4. Liutpr. 123. (6, 70.) Ita toto titulo 2. lib. 1: De Scandalis et compositionibus, ad Regem pertinentibus. Adde Legem Bajwar. tit. 2. cap. 4. Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 8. Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 89. 91. Regulam S. Benedicti cap. 13. Regulam Magistri cap. 83. Nithardum lib. 4. etc.

Item, Lis, controversia. Charta ann. 1201. in Chartul. Buxer. part. 20. ch. 2: Post haec Petrus Eschoz, filius Willelmi Eschoz, movit querelam adversus fratres Buxeriae pro eodem pedagio: sed tandem ad se reversus recognovit elemosinam patris sui.... Ne vero fratres de Buxeria super hac elemosina ulterius Scandalum sustineant, etc.

Scandalum Magnatum, inquit Cowellus lib. 4. Instit. tit. 4. § 4. nos ita appellamus contumeliam, aut verba injuriosa, alicui de majori Nobilitate illata, quod caeteris quibuscumque propter personae laesae splendorem et dignitatem, graviorem poenam meretur.

Porro a voce Scandalum videtur nata vox Gallica, Esclande, in veteribus Consuetudinibus Bituric. apud Thomasserium pag. 343. unde Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Scandalum, Esclandre, offense. Consuet. Andegav. art. 148: Et pour ce que aucuns qui pour leur malefice ont été bannis par justice du pays n'en tiennent compte, maïs y frequentent et habitent comme auparavant, et autres se dissimulent de lieu en lieu par le support et soustrait de ceux qui les retirent chez eux. Ce qui tourne au grand Esclandre de la justice. Si que dit est, et est en tres grant Escande de ladite ville et des habitans d'icelle, in Litteris ann. 1356. inter Ordinat. Regis Franc. tom. 3. pag. 93. Vide Salmasium ad Hist. Aug. pag. 199. et Bellomaner. cap. 12.

Escande et Escandele. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 285: Il vouloit miex lessier son droit, que à sainte Eglise avoir contemps, ne Escandele susciter. Infra: Guerre et contemps. Vita ejusd. reg. ibid. pag. 292: Descordes il fuioit, Escandes il eschivoit, et haoit dissensions. Grants dommaiges et Escandeles périlleux, in Charta Caroli IV. imper. ann. 1377. ex Tabul. eccl. Camerac. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Escande, Scandalum. Interdum perturbationem sonat haec vox. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 261. r°: Soiez si avisez, si arréez et si attrempez que vous le faciez sans Escande et commotion dou peuple. Ubi Reg. A ejusd. Cam. fol. 73. r°. habet, Escandle. Stat. Maceriarum MSS.: Le marlier est tenu d'avoir serviteurs souffisans avec lui pour aidier à chanter ou cuer et autrement, à sonner aussi... les cloches bien concordées, le plus qui luy sera possible sans faire Esclande. Escloinne, non dissimili notione accipi videtur, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 176: Guillaume Ghoudin, qui estoit homme de moult dur langaige, dist par maniere d'Escloinne, qu'il ne s'en partiroit point.