Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCANDALUM

SCANDALUM,² Lex Burgundion. tit. 73. in Lemmate: De caballis, quibus ossa aut Scandala ad caudam ligata fuerint. Sed legendum Scandula, docet omnino Papianus Resp. tit. 29: Si quis caballo ligando ossum, aut Scandulam, vel pannum rubrum, ita eum turbaverit, ut pereat, etc. Ita etiam legendum videtur in Statutis Mont. Regal. fol. 271: AEdificia in quibus sunt (furni) debeant cooperiri per illos fornarios qui eos tenent, de copis, tegulis, vel Scandalis. Vide infra Scandula 2.