Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCE

ARCE, pro ἀρχή, Dignitas. Indiculus Dagoberti Regis ad Sulpitium Archiep. ex Vita S. Desiderii Episcopi Cardurcensis MS.: Proinde dum vos Arcem Metropolitani scimus tenere, etc. Vita S. Theodardi Archiepiscopi Narbonensis apud Catellum pag. 766: Ut omnis, qui Pontificatus illius Arcem sortitus erit electione, etc. Ubi Arce videtur vox formata, non ex arx, quod volunt viri docti, sed ex Graeco ἀρχή. Glossar. cod. reg. 7644: Arche, locis sublimitate. Eadem Vita pag. 759: Vel consensu omnium Episcoporum ejus Provinciae, cui praeponendus est, qui άρχὴν regiminis ejusdem curamque nihilominus pastoralem suscepturus est, etc. Et pag. 757: Expetitur ad suscipiendam Diaconatus ἀρχήν. Infra: Ex eo tempore, quo Diaconatus ἀρχὴν suscepit. Nolim tamen omnino contendere voculam arcem hisce locis non posse deduci ab arx. Nam et arcem translate pro eo, quod summum est, et eminet, frequenter usurpasse veteres Scriptores constat. Locos collegit Stephanius in Notis ad Saxonem Grammat. pag. 194. 223. Adde Foros Regni Aragon. fol. 128. v. a. Eadem Vita S. Theodardi, pag. 765: Regum Francorum, ad quos celsitudo principatus ejusdem terrae specialiter pertinet. Vita S. Conwoionis Abbat. Rothonensis num. 1: Ecclesiae Venetensis Diaconi Arcem meruit conscendere. Vetus Charta in Actis Episcop. Cenoman. pag. 204: Unde Domnorum Episcoporum et Metropolitanorum Arcium sedes tenentium suffragia poscimus, etc. Ubi perperam artium praefert editio. Privileg. Ageradi Carnotensis Episcop. ann. 696. Brequinio num. 233.: Unde domnis metropolitanis arcium sedes divinitatis suffragia poscimus, etc. Ita Basilius Seleuciensis Homil. in Davidem, τῆς ἀσεβείας ἀνελθὼν ὰϰρόπολιν dixit.