Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): fides

fides

a) Glaube im Sinne eines Aktes: quandoque vero (fides dicitur) ipsum credere, th. I. II. 55. 1 ad 1; fides autem (inter scientiam et opinionem) medio modo se habet, excedit enim opinionem in hoc, quod habet firmam inhaesionem, deficit vero a scientia in hoc, quod non habet visionem, ib. 67. 3 c; vgl. ib. II. II. 1. 2 a; trin. 1. 1. 1 c; alio modo intellectus assentit alicui, non quia sufficienter moveatur obiecto proprio, sed per quandam electionem voluntarie inclinans in unam partem magis, quam in aliam, et si quidem hoc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio, si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides, th. II. II. 1. 4 c; distinguitur virtus fidei a fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitudinem separatam, ib. 4. 1 c; fides dicitur etiam opinio vehemens, ib. 129. 6 c; conclusiones in speculativis ex principiis per se notis fidem habent, 4 sent. 33. 1. 1 c; si non fiat scientia, fit tamen fides vel opinio vel probabilitas, 1 anal. 1 a; vgl. 8 phys. 6 f & 16 d; 1 cael. 18 d.

b) Glaube im Sinne eines Habitus, synonym mit credulitas (← sub a), der Gegensatz zu incredulitas (←) und infidelitas (← sub a): quandoque autem (fides dicitur) ipse habitus, quo creditur, th. I. II. 55. 1 ad 1; si fides sumatur pro habitu, quo credimus, sic fides est una specie et differens numero in diversis, ib. II. II. 4. 6 c; vgl. ib. 5. 4 c; fides, cum sit habitus quidam, debet definiri per proprium actum in comparatione ad proprium obiectum, ib. 4. 1 c; fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ib. ob. 1; vgl. ib. c & ad 1-5; omnes autem aliae definitiones, quaecumque de fide dantur, explicationes sunt huius, quam Apostolus ponit, ib. c; vgl. 3 sent. 23. 2. 1 c & ad 1-5; verit. 2 c & ad 1 & 9; fides, quae est certitudo de rebus invisibilibus, quae supponuntur ut principia in catholica doctrina, th. I. II. 111. 4 c; necesse est, quod fides, quae est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in subiecto, ib. II. II. 4. 2 c; vgl. ib. I. II. 56. 3 c; verit. 14. 3 c; in fide, si consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud, quam veritas prima. Non enim fides, de qua loquimur, assentit alicui, nisi quia est a Deo revelatum. Unde ipsi veritati divinae fides innititur tamquam medio. Si vero consideremus materialiter ea, quibus fides assentit, non solum est ipse Deus, sed etiam multa alia, quae tamen sub assensu fidei non cadunt, nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout scilicet per aliquos Divinitatis effectus homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem, th. II. II. 1. 1 c; vgl. ib. 6 ad 1 & 2; 2. 2 c; 4. 1 c & 6 c; 8. 2 c; verit. 14. 8 c.

Actus fidei (th. II. II. 2 pr.; Hebr. 11. 1) = die Tätigkeit des Glaubens (actus autem proprius fidei, etsi sit in ordine ad voluntatem, . . . tamen est in intellectu sicut in subiecto, quia obiectum eius est verum, quod proprie pertinet ad intellectum, Hebr. 11. 1).

Zu certitudo fidei → certitudo sub b; zu cognitio f. → cognitio sub c; zu confessio f. → confessio sub a; zu gratia f. → gratia sub b; zu iustitia f. → iustitia sub b; zu lumen f. → lumen; zu meritum f. → meritum sub a; zu quantitas f. → quantitas sub b; zu ratio f. informata → ratio sub c; zu via f. → via sub a; zu visio f. → visio sub a.

Als Arten der fides gehören hierher: 1. fides adquisita & f. infusa (1 sent. prol. 1. 3. 3 c) = der erworbene (quae est opinio fortificata rationibus, ib.) und der (von Gott) eingegossene Glaube. 2. f. communiter accepta & f. proprie accepta (Hebr. 11. 1) = der Glaube im weitern und der im engern und uneigentlichen Sinne des Wortes. 3. f. ficta (th. II. II. 44. 1 c) = der geheuchelte Glaube. 4. f. formata sive vivens & f. informis sive mortua (ib. 4. 4 c, 5 c & ad 3; 6. 2 c; 19. 5 ad 1; verit. 14. 5 ob. 10, a, c & ad 1-4, 6 c & 7 c) = der geformte oder von der Liebe durchwaltete oder lebendige und der ungeformte (weil der Liebe bare) oder tote Glaube (fides formata et informis non differunt secundum obiectum, utraque enim fides et credit Deo et credit Deum, sed differunt solum per aliquod extrinsecum, scilicet secundum praesentiam et absentiam caritatis, et ideo non differunt secundum substantiam, th. II. II. 19. 5 ad 1). 5. f. informis, → f. formata. 6. f. mortua, ≈ . 7. f. oculata (ib. III. 44. 2 ad 2) = der mit Augen versehene oder erleuchtete Glaube. 8. f. proprie accepta, → f. communiter accepta. 9. f. recta (cg. III. 118) = der richtige oder wahre Glaube. 10. f. vivens, → f. formata.

Fides est fundamentum virtutum (Hebr. 6. 1) = der Glaube ist die Grundlage aller (übernatürlichen) Tugenden.

c) Glaube im Sinne des Geglaubten: fides dicitur quandoque id, quod creditur, th. I. II. 55. 1 ad 1; dicitur fides id, quod fide tenetur, ib. 94. 1 c.

Zu apostasia a fide → apostasia; zu articulus f. → articulus sub a; zu doctor f. → doctor sub a; zu doctrina f. → doctrina sub d; zu documentum f. nostrae → documentum sub b; zu dogma f. → dogma; zu lex f. → lex sub a; zu professio f. → professio sub a; zu sacramentum f. → sacramentum sub c; zu sententia f. → sententia sub c; zu veritas f. → veritas sub c.

Arten der fides in diesem Sinne sind: 1. fides catholica sive christiana sive ecclesiae sive nostra (th. I. 79. 4 c; cg. I. 2; III. 45; verit. 14. 11 c; 8 phys. 2 i) = der katholische oder christliche oder unser Glaube oder der Glaube der katholischen Kirche. 2. f. christiana, → f. catholica. 3. f. ecclesiae, ≈ . 4. f. explicita & f. implicita (th. I. II. 106. 1 ad 3; II. II. 2. 6 ob. 3 & 7 ob. 3; 3 sent. 25. 2. 2. 2 ob. 1, 1 ad 3 & 2 c; verit. 14. 11 ad 7 s. c.) = der entfaltete oder auseinander gewickelte und der eingeschlossene oder nicht entfaltete Glaube. 5. f. implicita, → f. explicita. 6. f. nostra, → f. catholica.

d) Treue, ebenfalls der Gegensatz zu infidelitas (← sub b): ita debet esse firmissima fides, th. I. II. 105. 4 ob. 8; fides, prout unus vir uni uxori obligatur, cg. IV. 78; fides non accipitur hic, prout est virtus theologica, sed prout est pars iustitiae, secundum quod fides dicitur ex hoc, quod fiunt dicta in observatione promissorum, 4 sent. 31. 1. 2 ad 2; vgl. ib. ad 3; 35. 1. 1 c; quodl. 1. 8. 15 c.

Die fides ist eine von den zwölf Früchten des h. Geistes; vgl. fructus sub b.

e) Versicherung, Versprechen: post fidem datam de contrahendo per verba de futuro, quodl. 6. 3. 5 a.