Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCINDO

SCINDO, (SCINDERE) nude pro Sectoris mensarii, Gall. Ecuyer trenchant, officio fungi. Charta de Coronat. Reg. ann. 1377. apud Rymer. tom. 7. pag. 160: Praedictus Comes Staffordiae, coram eodem domino Rege (ad mensam sedente) Scindebat ex assignatione et in jure dicti Ducis. Scutiferi ad Scindendum, in Leg. Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Junii, pag. xvii. Vide, Scissor et Scutiferi.