Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCIRE

SCIRE Facias, Formula fori Anglici. Charta Henrici Regis Angl. ann. 1457. in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 427: Propter quam causam ipse vellet voluntarie, quod le Scire facias, vel aliqua alia accio, esset prosequuta nomine nostro..... Per ipsos (consiliarios) cogitatum sit et consideratum, quod dicta Scire facias sive accio erit facta, et nomine nostro prosequuta. Vide Th. Blount in Nomolex. Angl.