Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCUTUM

SCUTUM, pro Scutato milite, armigero. Domnizo lib. 1. de Vita Mathil. cap. 6: Exiit ex Lucis cum quingentis fere Scutis.

Scutum et Lancea, Arma praecipua Longobardorum et Francorum, in Lege Longob. lib. 1. tit. 37. § 2. lib. 2. tit. 46. § 2. Carol. M. 20. Lothar. I. 5: Volumus ut cum collecta vel Scutis in placito comitis nullus praesumat venire, etc. in Charta Alaman. Goldasti 15. etc. Scutum cum lancea, aestimatur duobus solidis, in Lege Ripuar. tit. 36. § 11. Vide Gregorium Turon. lib. 3. Hist. cap. 15. et supra in voce Lancea.

Scuta erant ex ligno, et ex pluribus minutisque tabellis juncta, uti docent Varro de Ling. Lat. lib. 4. cap. 24: Scutum minute confectum tabellis. Et Ammian. lib. 21. cap. 2: Cum apud Parisios adhuc Caesar Julianus quatiens Scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis ansa remanserat sola. Haec corio crudo tegebantur ex eodem Ammiano lib. 24. cap. 2. unde Scuta sunt appellata, a Graec. σϰύτος, corium, pellis, seu quod ex pellibus primum fierent. Apud Gallos saepius ex ligno tantum, interdum ex ligno et ferro constabant scuta. MS.: Des escus percent fust et ais, Sur les haubers tourne les fais. Infra: Qu'ils trespercierent des escus Tout entierement fers et fus.

In scuto interdum pingebantur ornamenta ad militis, cujus erat, gloriam et honorem. Charta spuria Caroli Rom. reg. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 1. v°.: Qui (Frisones) Scutum suae militiae a dicto potestate recipere debent, in quo corona imperialis, in signum libertatis a nobis concessae, debet esse depicta.

Scutum. Leges Frision. tit. 22. § 71: Si de vulnere os exierit tantae magnitudinis, ut jactum in Scutum trans publicam viam sonitus ejus audiri possit, 4. sol. componat. Addit. ad easdem Leges tit. 3. § 24: Si ossa de vulnere exierint, tantae magnitudinis ut in Scutum jactum, 12. pedum spatio, dictante nemine possit audiri, etc. Lex Ripuar. tit. 70. § 1. et 2: Et os exinde exierit, quod super viam 12. pedum in Scuto jactum sonaverit, etc. Leges Rotharis Regis Longobard. tit. 18. § 8. 47.: Sic ita ut uno osse talis inveniatur, quod ad pedes 12. super viam sonum in Scuto facere possit. Jus Frisicum vernaculum ex versione Sicamae: Tria ossa a cranio vulnerato exeuntia componi debent. Primi ossis exitus sunt 32. grossi. Secundi exitus 16. grossi. Tertii exitus 8. grossi. Tunc jurabit uno juramento, quod in Scuto tinnire audiri potuit, cum genu impositum in Scutum, aereum scilicet, caderet, alioquin componere non tenemur. ἦχος τοῦ σϰουταρίου, apud Leonem in Tacticis cap. 7. § 31. Vide Esculeum, et Stephanium ad Saxonis Grammatici Histor. pag. 186. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 77.

Scutum, Tabella in formam scuti confecta, orbicularem nempe, quomodo ejusmodi scuta imagines habentia describit Paulus Silentiarius in ἐϰφράσει aedis Sophianae part. 2. v. 298: ......... ἴσον γε μὲν ὀμφαλοέσσῃ Ἀσπίδι μεσσατίοισι τύπον ϰοιλῄνατο χώρους Σταυρὸν ἀπαγγέλλουσα. Anastasius in Leone III. PP. pag. 140: Hic vero pro amore et cautela orthodoxae fidei fecit, ubi supra Scuta argentea duo, scripta utraque Symbolo, unum quidem literis Graecis, et alium Latinis, sedentia dextra laevaque super ingressum corporis pens. inibi libras 94. Infra: Fecit et supra in ingressu corporis Scutum ex auro purissimo, in quo orthodoxae fidei Symbolum scribi fecit, quod pens. libr. 32. Scribit Photius, et ex eo alii apud Allatium de consensu utriusque Eccl. lib. 2. cap. 6. n. 6. Leonem Pap. scuta argentea, in quibus descriptum erat symbolum fidei, ex Gazophylacio sustulisse: Ἀσπίδας δὺο ἑλληνιϰοῖς ϰαὶ γράμμασι ϰαὶ ῥήμασιν ἐχούσας τὴν τῆς πίστεως ἔϰθεσιν. Vide Salmasium ad Tertullianum de Pallio pag. 249. et Nicolaum Alemannum de Lateranensibus parietinis pag. 68. et infra in voce Surtaria.

Scutum, inter ministeria sacra reponitur ab Adamo Bremensi cap. 161: Tres calices aureos, in quibus erant librae auri 10. unum vas chrismale argenteum, Scutum argenteum deauratum, psalterium aureis scriptum literis, etc.

Scutum, Vas, quod lychnis in Ecclesiis pendentibus substernitur, apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 3. num. 30.

Scutum, Moneta Regum Francorum ita appellata, quod in ea descripta essent Franciae insignia in scuto. Knighton ann. 1351: Et fecit redemptionem pro se et suis de 3. mille Scutis auri. Vide Moneta, et Scutatum.

Scutum Censuale, Quod pro annuo censu exsolvitur. Charta ann. 1406. in Comitatu Marchiae: Ad assensam unius Scuti censualis ad valorem xxii. solidorum et sex denariorum.

Scutum Bellicum, Feudum, dignitas feudalis. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 59. § 1: Cum electus fuerit Episcopus, Abbas, Abbatissa, qui Scuto fruuntur bellico, tales primo tenentur a Rege feudum recipere, et postea ab Ecclesia curam spiritualem. Art. 65. § 3: Si quis a sibi in generatione aequali infeudatur, non suam originem, aut civilia jura, sed tantummodo feudi dignitatem, id est Scutum bellicum, minoravit. Dicuntur autem uti scuto bellico, vel frui, qui feudum possident, vel qui nati sunt ad Scutum feudale, ita quod jus feudi facere valeant, ut est in Jure feudali Saxon. cap. 26. § 2. ut e contra mulier, et clericus, qui servitii feudalis incapaces habentur, Scuto bellico carere, cap. 40. § 6. Adde cap. 2. 3. 16. 17. 41. 44. Feudum scuti cum scuto cessare dicitur in eodem Jure feudali Saxon. cap. 42. § 1. Vide Scutagium.

Scutum de Cera Plenum. Charta ann. 1149. apud Sanjulianum in Matiscone pag. 251: Negabat quoque hominium Episcopi, et casamenta, pro quibus hominium debebat Episcopo: et plenum Scutum de cera singulis annis in festo S. Vincentii, etc. Vide supra Ceragium.

Scuta Bellorum, inter obventiones curionum; ea forte, quae finito bello a militibus in Ecclesiis appendebantur, vel potius a campionibus, qui duello decertaverant. Charta ann. 1078. in Tabul. Vindocinensi fol. 224: Ego Raynaldus Castri Credonensis dominus, et mecum pariter uxor mea nomine Ennoguena, cognomine Domitella, Scuta bellorum, et denarios, qui mittentur in castello meo a jurantibus ad reliquias Sanctorum cedimus et concessimus S. Trinitati et Vindocinensi Monasterio in manu Ordrici Abbatis, ut sub jure et potestate Ecclesiae Parrochialis S. Clementis semper maneat, et Monachi Vindocinenses in ipsa Ecclesia Domino Deo servientes ea habeant in omne tempus futurum. Ipsum vero Abbatem rogamus, ut medietatem Scutorum de bellis, et denariorum de Sacramentis pro amore nostro concedat Goffrido Cappellano nostro, et teneret ab ipso Abbate, et a Monachis suis solum dum ipse viveret.

Cum Scuto et fuste contendere, Campionum fuit, uti in voce Campiones monuimus pag. 66. col. 2.

Scutum Anceps. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 89: Armati veniant, id est, quia potest habere, cum lorica et Scuto ancipite, atque fuste. Ubi Scutum anceps trigonum interpretor, uti Gallorum veterum, et Francorum fuit, quemadmodum diximus in Notis ad Alexiadem.

Scutum Armorum, Gentilitium, Gall. Ecusson. Charta ann. 14. Henrici VI. Reg. Angl. apud Th. Blount in Nomolex. Angl.: Noverint universi per presentes me Johannam nuper uxorem Will. Lee de Knightley dominam et rectam haeredem de Knightley dedisse....... Ricardo Peshale.... Scutum armorum meorum habendum et tenendum ac portandum et utendum ubicunque voluerit sibi et haeredibus suis imperpetuum; ita quod nec ego nec aliquis alius nomine meo aliquod jus vel clameum seu calumpniam in praedicto Scuto habere potuerimus, sed per presentes sumus exclusi imperpetuum.

Scutum, pro Duello, seu duelli judicio, maxime Campionum. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 23. Liutpr. 118. (6, 65.): Et dum per pugnam ipsam causam, sicut antiqua fuerat consuetudo, quaerere disponebant, gravis causa nobis esse comparuit, ut sub uno Scuto, per unam pugnam, omnem suam substantiam homo amittat. Adde lib. 2. tit. 55. § 1. 2. 3. et Edictum Rotharis tit. 59. 164. 165. 166.

Scutum Fidei, Charta, qua facti alicujus fides asseritur. Vetus Notitia inter Instrum. tom. 1. Gall. Christ. novae edit. pag. 50. col. 2: Praefatus Prior dedit illi centum solidos et fidei Scutum; videlicet ut illud fidei Scutum foret hujus largitionis signum. Et ad confirmationem hujus scripturae et memoriale sempiternum hujus rei testes, etc.

Scuta Genibus Illidere, vel hastis ferire. Ammianus lib. 15. cap. 8: Militares omnes horrendo fragore Scuta genibus illidentes, quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clypei feriuntur, irae documentum est et doloris.

Scutum Libertatis. Leges Forestarum Canuti Regis cap. 25: Si vero occiderit (feram regalem) amittat liber Scutum libertatis; sit illiberalis, careat libertate; si servus, vita.

Scutum Potestatis. Lex Longob. lib. 3. tit. 15. Roth. 390.: Omnes Waregangi, qui de exteris finibus....... se sub Scuto nostrae potestatis subjecerint, etc.

Scutum de Quarteriis, vulgo Escu de quartier, Figuris distinctum, Gall. Blasonné, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 148: Nec quenquam moveat quod ego Hasculfus alterius figurae sigillum habui antequam pater meus iret Jerusalem, videlicet cum Scuto de quarteriis. Chron. Bertrandi du Guesclin: Là peussiez veoir maint Escu de quartier, Et mainte lance grosse dont bon sont li acier.

Nostris Escu de cartier vel quartier, dicitur Scutum, quod ad latus, sinistrum, scilicet, ferebatur. : Au col li pandent un Escu de cartier. Ibidem: Grant cop li doune sor l'Escu de cartier. Vide supra Cantellus.

Scutum in Mallo Habere. Lex Salica tit. 46. § 1: Tunginus aut Centenarius mallum indicent, et in ipso mallo Scutum habere debent, et tres homines causas tres demandare, etc. Quod quidam referunt ad eum morem, de quo Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frider. Imp. cap. 12: Est autem consuetudinis Regum Francorum, quae et Theutonum, ut quotiescumque ad sumendum Imperii coronam militem ad transalpinandum coegerint, in praedicto campo mansionem faciant. Ibi ligno in altum porrecto Scutum suspenditur. Guntherus in Ligurino:   ..... ligno suspenditur alte Erecto clypeus, tum praeco regius omnes Convocat, a dominis regalia jura tenentes. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 851.

Eadem apertius docet Wendelinus: Salici nostri proceres, inquit, ne tunc quidem cum pro tribunali sedent, seponere Scutum permittuntur; quod a Tacito etiam observatum fuisse monet: deinde sic prosequitur: Perdurat hic mos in sala Curingiana hodieque, ut proceres jus dicturi considant armati. Exstatque vetus pictura, jam ante annos 400. delineata, in qua visitur Comes Hannoniae in sala sua residens, Scuto alte supra solium sedentis depicto, ipse medius conspicitur inter duodecim Pares; quibus singulis ad genua sua item stant Scuta cum insignibus, plane pro verbis ac mente hujus legis.

Iis vero, qui ad mallum judicandi veniebant, arma, scutum scilicet et lanceam portare prohibitum erat. Capitul. Pippini ann. 793. § 9: Ut nullus ad mallum vel ad placitum infra patriam arma, id est Scutum et lanceam portet. Adde Capitul. lib. 3. cap. 22. Id quippe de iis qui Judices sedebant ex jam observatis intelligi non potest.

Scutum Perdere. Vide Arma amittere in Arma 3. pag. 396. col. 1.

Scutum Suum Projicere. Lex Salica tit. 32. § 6: Si quis alteri imputaverit, quod Scutum suum projecisset in hoste, vel fugiendo prae timore, etc. Apud Germanos, Scutum reliquisse praecipuum flagitium fuisse, auctor est Tacitus. Nec apud Germanos tantum; sed et apud Romanos, ut habet Plautus in Trinummo, et alii, Ῥιψάσπιδας Graeci vocant. Ejusmodi scuti positionem schotlage, seu schiotlegge appellare Danos observat Pontanus in Daniae descriptione, voce confecta ex schiolt, scutum, clypeus, schilt, Theuton. et legen, sive leggen, deponere. Vide Cluverium lib. 1. Germ. Antiquit. cap. 51. extremo pag. 327. supra Scast-legi.

Scutum Puniceum ad malum suspensum, pacis indicium fuit apud Danos. Saxo Grammaticus lib. 3. Hist. Dan. pag. 37: Mali cacumen puniceo Scuto complexus, indicium id pacis erat, saluti deditione consuluit.

Scutum Rubeum. Charta ann. 635. tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 182: Ego Bilehilt... aream unam... a Sigeberto Archiepiscopo avunculo meo acquisivi cum rubeis Scutis 12. auro paratis, et totidem equis nigris.

Scuta et lanceas pro reconciliatione persolvere. Lex Familiae Burchardi Wormaciensis Episcopi, cap. 23. de raptore: Et quia legitime eam (filiam) secundum Canonica praecepta habere nequiverit, amicis illius duodecim Scuta, et totidem lanceas, et unam libram denariorum pro reconciliatione persolvat.

Scutum, Tabulatio, quae foribus et officinis rerum venalium praetenditur, cum ad excutiendos imbres, tum ad impediendum lumen, Angl. Apenthouse. Assisa mensurarum apud Rogerum Hovedenum: Prohibitum est omnibus mercatoribus per totum regnum Angliae, ne quis mercator praetendat seldae suae rubros pannos vel nigros, vel Scuta, vel aliqua alia, per quae visus emptorum saepe decipiantur ad bonum pannum eligendum. Sed vide an per scuta intelligat signa; quae officinis apponuntur, nostris Enseignes.

Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 96. r° col. 1: Tornella habebit..... duo paria stagiorum ad solarium et Sotum (sic) et crenellum supra murum..... Muri Capiaci debent habere v. tesias in altum et in tabulare, inter Scutum et screnellum. Ibid. fol. 98. v°. col. 1: Murus tenens portae castelleti habebit viij. tesias altitudinis, inter Scutum et krenellum. Verum fol. 97. r°. col. 2. loco Scutum, legitur Clypeum. Vide supra Escuare.

Scutorum Redditus, Idem forte quod Scutagium. Charta Henrici II. Regis Angliae in Regesto Normannico Camerae Comput. Paris. signato P: Et Marescallus meus, quamdiu moror Rothomagi, habet unaquaque die proordinationis meae Roth. de liberatione 6. panes, et 6. fercula coquinae, et unum sextarium vini, et habet anno quoque Scutum in reditu scutorum meorum Roth. per manus Thesaurarii mei. Id est, quantum scutagii quis, Militare feudum tenens, solvit pro uno scuto.

Scutum. Bracton. lib. 2. cap. 35: Tenementorum autem aliud tenetur per servitium Militare, aliud per serjantiam, de quibus homagium faciendum erit domino capitali, propter servitium forinsecum, quod dicitur Regale, et quod pertinet ad Scutum et Militiam, ad patriae defensionem. Est etiam aliud genus tenementi, ejus scilicet quod tenetur in socagio libero, et ubi fit servitium in denariis capitalibus Dominis, et nihil inde omnino datur ad Scutum et servitium Regis.