Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECRETUM

SECRETUM, Ugutioni: Locus, ubi dantur, vel servantur secreta: praesertim ita appellatum Secretarium, seu locus, in quo judices jus dicturi, vel alii de rebus seriis deliberaturi, consident. Judiciale Secretum, apud Ammianum lib. 15. Codex Canonum Ecclesiae Africanae cap. 97: Εἰς τὰ σήϰρητα τῶν διϰαστηρίων ἱστάναι. Ingredi judicum Secretaria. Constitutio 2. in Appendice Codic. Theodos.: Sit hujusmodi personis tenore hujus legis inlicitum sacra nostra adire Secreta, et impetrare rescripta. Adde Constit. 15. Synodus Lateran. sub Martino PP.: Prae foribus astat venerabilis Secreti vestri Stephanus Episcopus Dorensis. Sexta Synodus acta dicitur ἐν τῷ σεϰρέτῳ τοῦ θείου παλατίου, τῷ οὕτω λεγομένῳ Τρούλλῳ. Acta Constantinopoli sub Flaviano Patriarc. act. 1: ἐν τῷ σηϰρήτῳ τσῦ ἐπισϰοπείου. Vide Secretarium 1. et Gloss. med. Graecit. in Σέϰρετον.

Lieu Secretére, eadem acceptione, in Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. 679. art. 3: Tous les eschevins, conseilliers et pairs s'en vont oudit eschevinage en leur lieu Secretére; et illecques assis ainsi que les siéges le portent, etc.

Secreta Coelestia, Ecclesiae. Constit. 11. in Append. Cod. Theod.: Quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus coelestium Secretorum dicata, sordidorum munerum fasce vexentur. Eadem pene verba habent Capitulare 2. Caroli M. incerti anni cap. 4. Additio 3. Capitul. cap. 339. Urbanus I. PP. in Epist. in Decret. 17. q. 2. et in Concilio Moguntiacensi ann. 888. cap. 11.

Secretum Poli, Eadem notione. Inventio corporis S. Baudelii inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 169: Episcopi autem pro inventione tanti thesauri hactenus occulti magnis vocibus hymnum Te Deum laudamus intonantibus,..... pulsatur laudibus poli Secretum, etc.

Secretum Missae, Diptychon, seu tabella continens Canonem Ecclesiae, in Decretis Concilii Eboracensis ann. 1195. cap. 2.

Secret appellatur pars Missae, quae Secreta dicitur, ut videre est in hac voce, in Lit. remiss. ann. 1349. ex Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 247: Lequel curé ou chappellain estoit au Secret de sa messe.

Secretum Naturae, Exoneratio alvi, vel ipsa latrina. Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Jun. pag. xxviii: Prope nos ad pedes lecti nostri jacere ac in Secretis naturae nobis assistere ut incumbet. Vide Secessus.

Secretum. Vide Sigillum secreti.