Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECRETUM

SECRETUM,³ a Gall. Secret, Arcula in organis, ubi ventus colligitur et unde distribuitur. Comput. ann. 1473. ex Tabul. S. Petri Insul.: Pro reparando magna organa, in eis scilicet faciendo bursas et patellos, recolando Secretum, etc. Alius ann. 1479. ibid.: Item organistae pro reparatione Secreti, etc.