Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECUNDO

SECUNDO, (SECUNDARE) Iterare. Gocelinus in Translat. S. August. Episc. Cantuar. tom. 6. Maii pag. 415: Alia Augustino festivitatis Secundatur gloria, cum ab universa chorea iterum candidata et purpurata.... adornato solennissime thalamo collocatur. Gloss. Graec. Lat.: Δευτερῶ, Gemino, itero, Secundo.

Secundare, Secundo loco dicere, referre, Sequi. Sugerius de Administ. sua cap. 20: Secundare dignum duximus et aliud, sicut promisimus, miraculum. Liber de Dedicat. Eccl. S. Dionysii apud Felibian. inter Probat. Hist. San-Dion. pag. 189: Secundatur et aliud nobile factum, relatione conspicuum, auctoritate praedicandum.