Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDITIO

SEDITIO, Conspiratio in mortem, aut damnum alicujus, Bractono lib. 3. tract. de Corona cap. 2. ubi Fleta lib. 1. cap. 21. § 2. 3. habet Seductio. At § 8. habet Seditio, ut et Radulphus de Hengham in Magna cap. 2: Constat, quod placita de crimine laesae majestatis, ut de nece vel Seditione personae Domini Regis, etc. Libertates villae Martelli in Lemovicib. ann. 1219. apud Justellum: De illis vero, qui alteri plagant aut cicatricem facerent, aut sanguinem excuterent, aut etiam aliquem ad lites, vel ad Seditiones arma traherent, etc. Quo loco seditio idem valet, quod Gallis Meslée.

Seditionari, στασιάζειν, in Gloss. Gr. Lat. seditionem excitare.

Seditionarius, δημηγέρτης, in eodem Gloss. qui seditionem excitat. Conc. Toletan. XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 760: Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores. Vide Concilium Carthag. ann. 398. can. 67. et Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 15.