Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARCHIMANDRITA

ARCHIMANDRITA, Abbas generalis, seu Princeps Monachorum, uti appellatur in Regula S. Isidori cap. 6. ex Graec. ἀρχιμανδρίτης. Papias: Archimandrita, pater Spiritualium ovium, keremita agens annos fere 50. Memphitici et Palaestini Archimandritae, apud Sidonium lib. 8. Epist. 14. Avitus Viennens. Epist. 2: Copiosae Monachorum multitudinis praepositus fuit, cujus officii personas Episcopi Orientales Archimandritas appellant. Regula S. Columbani cap. 7: Cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille Abbates sub uno Archimandrita esse referantur. Adde Concilium Forojuliense ann. 791. cap. 7. Hist. translat. S. Sebastiani cap. 6. n. 24. Ughell. tom. 7. Ital. sacr. pag. 1298. etc. Vide Glossar. med. Graecit. in voce Μάνδρα.

Archimandrita, Quivis Praelatus, etiam Archiepiscopus. Dagobertus Archiepiscopus Bituricensis in Charta ann. 990: Primae sanctae Bituricensis Ecclesiae sedis Archimandritam se inscribit. In Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae Amblardus Lugdunensis Archimandrita dicitur. Adde Alcuinum Epist. 72. Vitam S. Gebehardi Archiepisc. Salisburg. apud Canisium tom. 6. pag. 1251. Vitam S. Adalberti Episc. Pragens. n. 6. 9. et Vitam S. Theodardi apud Catellum pag. 757. Analecta Mabillonii tom. 1. pag. 98. etc. Ita etiam ab Justiniano usurpatam hanc vocem observarunt alii. Vide Mandra.